Skip to main content

Full text of "De Platonis Sophista"

See other formats


o 



DE 



m^ PLATONIS SOPHISTA. 



DISSERTATIO INAVGVRALIS 



QVAM 

AMPLISSIMO ORDINI PHILOSOPHORVM 
MARBVRGENSIVM 



AD 



SVMMOS IN PHILOSOPHIA HONORES 

RITE OBTINENDOS 

OBTVLIT 

PAVLVS DEVSSEN, 

RHENANVS. 



B 

39^ 

D498 

1869 

c. 1 

ROBA 



MARBVROl 

1869. 



/, 



Quaestiones quasdam iinpeclitiores de Platonis Sophista 
huic hbello mandare mihi propositum est, quibus et dialogi 
ars ac doctrina penitius paullo, quam adhuc factum est 0, 



1) Eorura, quae de Sopbista nostra aetate scripta mihi inno- 
tueruut, qno brevius jjostea per compendia queant significari, con- 
spectum hic subicio. asterisco notantur quibus uti non potui. Schleier- 
macher, Platons Werke II, b, p. 87 sq. (paginas cito edit. III. 
Berl. 1857). — Heindorf, Platonis dialogi tres, Phaedo, Sophistes, 
Protagoras, em. et. annot. instr. Berol, 1810. — Ast, Platons Leben 
und Schriften. Leipz. 1816. p. 193— 216. — Socher, Ueber Pla- 
tons Schriften. Miinch. 1820. p. 258— 270. — Deycks, de Megari- 
corum doctrina. Bonnae 1827. p. 37 sq. — Kitter, Gesch. der 
Phil. n. p. 174. 241sq. ed. L Hamb. 1830. — C. Fr. Hermann, 
Gesch. u. Syst. der Plat. Philos. p. 502 sq. Heidelb. 1839. — Zeller, 
Plat. Studien. Tiib. 1839. p. 186 — 193. — Stallbaum, Platon. Op. 
Vin. sect. II. Gothae 1840. — Brandis, griech.- rom. Phil. H, a. 
Berl. 1844. p. 207 sq. — Steinhart. in prolegomenis, quibus di- 
gnatus est Muelleri versionem germ. vol. III. Leipz. 1852 p. 415 — 
473. — * Deuschle, die Begriffe der Bewegung und des Werdens 
bei Plato, in Jahni annal. vol. LXXI, 1855. p. 176—181. - Suse- 
mihl, die genet. Entwicklung d. Plat. Phil. Leipz. 1855-60. I, 
p. 287-312. — Suckow, die Form der Platon. Schr. Berl. 1855. 
p. 61. — * Alberti, zur Dialektik des Platon. Vom Theaetet bis 
zum Parmenides. Leipz. 1855. — Munk, die natiirl. Ordnung der 
Platon. Schr. Bcrl. 1857. p. 421-433. — Deuschle, der Sophist, 
in Plat. Werke IH, 2. Stuttg. 1857. p. 297— 419. - *Michelis, 
die Philos. Platons etc. Miiuster 1859-60. I. p. 162-207. — Zel- 
1 e r, die Phil. d. Gr. H, a. Tiib. 1859. p. 415. 436 sq. 699 sq. 180 sq. al. 
— Bonitz, Plat. Studien H. fWiener Sitzungsber. XXXIII, 1. 1860.) 
p. 285— 333. — Ueberweg, Untersuch. iiber die Aechtheit u. Zeit- 

1 



pernoscantur, et ad controversias, quae de hoc libro nuper 
deiiuo exarserunt ^), aliquid utilitatis redundet. Sed quon- 
iam singula, nisi totum perspicitur, suam lucem non ha- 
bent, de argumento universoque libri consilio ita disputabi- 
mus, ut eis, quae nota sunt et ab aliis bene iam exposita, 
breviter transactis, ad singula quaeque, prout res postulet, 
accuratius pertractanda descendamus. Quae vero omnino in 
artis operibus illustrandis optima ratio est, ut primum ana- 
lysi supremum operis propositum investigetur, tum ex hoc 
quomodo partes et singula omnia nata sint, synthesi quadam 
cognoscatur, eam viam nos quoque eo magis tenebimus, quo 
minus huius potissimum dialogi ars et compositio, donec 
non e proprio consilio, sed ex aliena comparatione per- 
penditur, intellegi potest. 

Et de argumento libri ut breviores esse possimus effi- 
citur libello notissimo Bonitzii, in quo eximia cum diligentia 
Sophistae argumentum enarravit ^), priorum erroribus partim 



folge Plat. Sclir. Wien 1861. p. 152— 159. 202 sq. 275-278. — Rib- 
bing, genet. Darstellung der Plat. Ideenlehre. Leipz. 1863. I. p. 188 
— 221. — Stein, Sieben Biicher zur Gesch. d. Platonismus. Gott. 
1862—4. I. p. 221-229.— Grote, Plato and the other companions 
of Sokrates. Lond. 1865. vol. IL p. 396— 474. — Stephan, der 
Plat. Dial. *der Sophist' ctc. (Progr. d. Realschule in Magdeburg.) 
1866. — Alia quaedam suo loco nominabimus. 

2) Quod enim olim molitus erat Socherus, ut Sophistam a 
Platone abiudicaret, id nuper rursus suscepit Schaarschmidtius 
(Rhein. Mus. XVIII. 1862. p. 1—28) sententiamque suam ab Hay- 
duckio (Ueber die Aechtheit des Sophistes und Politikos. Greifs- 
wald 1864. Gymnasialprograram) et Albertio (Rhein. Mus. XXI. 
1866. p. 180 sq.) damnatam, ab Ueberwegio (Gesch. d. Phil. I. 
p. 101. cf. p. 84. ed. II. Berl. 1865) ut verisimilem receptam iterum 
sustinuit in libro: Die Sammlung der Platonischen Schriften, Bonn 
1866. p. 181 — 225. cf. p. 96 sq. - Contra quem virum nobis carissi- 
mum strenue pugnare subinde coacti speramus fore, ut aut argu- 
menta nostra aut saltem pugnandi modus ipsi haud improbetur. 

3)Bonitz, Plat. Stud. II, 285 — 305. Non sumus nescii, 
esse qui hanc argumentorum scribendorum operarn levem puerisque 
digniorem quam viris doctis iudicent. quibus suademus, ut cum 
Bonitzii libro vel cum ipso dialogo alia Sophistae argumenta com- 
parent, non Astii dico vel Stallbaumii, sed id, quod nuperrime suae 



4 



tacite, partim ampliore notatione convulsis. Illorum igitur 
varias de ea re opiniones nolumus retractare, nisi aut ad 
alia eorum comraenta refellenda brevissimum nonnunquam 
erit ostendere, e falsa de ipsis Platonis sententiis opioione 
ea fluxisse, aut in eis, quae Bonitzius minus feliciter gessit, 
iustitiae erit, rectam rationem iam ante illum perspectam 
suo auctori vindicare. Contra ea, in quibus Bonitzius lapsus 
est, eo religiosius indicabimus, quo magis libri utilissimi cum 
bonis simul errores a posterioribus propagatos videmus. quam- 
obrem quae maxime paene omnium laudanda sunt, omni- 
bus paene magis carpentur et videbuntur nonnunquam 
propter ipsam praestantiam deteriora. 

Ac primum quidem totius dialogi nemo non videt duas 
esse partes, alteram cingentem, cinctam alteram, quarum 
illa dividenda identidem artis notione iustam sophistae defi- 
nitionem septemplici conatu quaerat, haec vero illius defini- 
tionis gratia difficultates non-entis {zov /htj ovzog) et deinde 
entis {tov ovrog) exponat et communi disputatione de gene- 
rum natura expediat. duas enim esse partes generales, qua- 
rum exteriorem bifariam (I A. B) interiorem in tres particu- 
las secandam esse (11 A. B. C), ita ut haec oriatur divisio : 
lA: 221C-232B; IB: 232B— 236E, 264C— 268D; EA: 
237 A— 241B; IIB: 242B— 250E; EC: 251A-264B; con- 
tra Steinhartum et Susemihlium diverso modo quinque par- 
tes statuentes Bonitzius evicit (p. 305—315) *). Alia fuit de 
dividendo dialogo ohm magni Schleiermacheri opinio, quam 
et Bonitzius silentio transmisit, neque nos denuo sollicita- 
remus, nisi eam recoctam nuperrime iterum proponi videre- 



de Sophista dissertationi praeposuit vir narrandi arte insignis, Gro- 
teus (Plato II, 396-428). Ubi haud pauca perperam referuntur 
et insequentem de dialogo disquisitionem conturbant, quae Bonitzius 
recte iam proposuerat. 

4) Nihilominus biennio post editum a Bonitzio librum Stein- 
harti divisio recurrit apud Schieferdeckerum (Die dialekti- 
sche Ableitung der Grundbegriffe in Plato's Sophistes etc. Perleberg 
1862. Programm d. Realschule p. 2) ubi multa praeterea perverse 
disseruntur. At hominem istum, cum Steinhartiaua, Susemihliana 
passim ad verbum describere et pro suis tacite venditare non eru- 
buerit, refutatione digimm non habeo. 



mus. Cum enim de tribus potissimum rebus hoc dialogo 
ageretur, de sophista, de non-ente, de ente, tanquam' prima 
parte alteram, sic altera tertiam includi Schleiermachero 
(p. 90) placuerat, ita ut locus memorabilis 251 A et tertiam 
partem et totum opus in medio divideret. Haec videlicet 
ante oculos habuit Stephanius, cum sic divideret ^) : 

c. 1—218—23 [24—29 (30-36 || 37—39) 40—47] 48— 52 j 
contra nos: 

c. 1—2 1 8—23 [(24-29) (30—36) (37-47)] 48-52 j 
Quae igitur nobis una pars est, II C (37 — 47) eam divisit 
mediam, tanquam priori particula (37 — 39) ens, altera (40 
—47) non-ens enodaretur. at quod illa docetur, id hac exem- 
plis illustratur; totus autem locus II C, cuius quasi thema 
legitur 241 D {avay/.aiov ^LCitead^ai, %b %b (.iri ov cog egtl 
'/Mxa %i Kal To ov av Tcakiv a5g ov% eoTi Tcrj) ens et non-ens 
ita tractat coniuncta, ut separari nequeant. nam ens cap. 39 
nondum esse transactum satis declarant quae subinde (cap. 
40) leguntur 254C: %va to te ov Kal (.irj ov el jiirj Tiaorj 
Gacprjvsia dvva/iied^a lapelv -/tX. cui loco cur dubitemus ad- 
dere alterum 256 B, quem Bonitzius (p. 302 n. 16) ad 249 
CD referendum censet, postea apparebit. 

Sed haec in transcursu. nunc redeundum nobis est ad 
partis exterioris divisiones {diaLQ£G£ig) et sophistae defini- 
tiones illis quaesitas. Ac varias quidem virorum doctorum 
de hac parte opiniones tum recensebimus, cum cognito uni- 
verso dialogi consiHo quantum ad id illustrandum et reUqua 
omnia et sophista divisionesque faciant sub ipsum fere finem 
opusculi erit perquirendum ; nunc, cum id dumtaxat aga- 



5) Stephan, der platon. Dial. Soph. p. 8. Hic libellus, quam- 
vis ingenii haud inelegantis testimonium, tamen nullius fere utilita- 
tis est. nam scriptor tantum non totus pendet a Steinharto, aliorum 
notitiam vix habens. quae contra Socherum fundit p. 4 sq. (Schaar- 
schmidtium enim neglexit) ea leviora esse non poterant. neque de- 
sunt insignis de rebus Platonicis inscitiae exempla, ut p. 2 n. 2. 
omnino autem qui de Platone dicturus reliquorum de eadem re 
opinionum cognoscendarum operam longam et — fateor - molestis- 
simam evitat, is haud facile quibus respondere operae pretium sit 
promet et — si licet dicere — quasi i^u) ii^aCov /oqov 'iaiajai. 



mus, ut solum dialogi consilium qua re contineatur statuamus, 
satis erit eorum sententiam examinasse, qui in hac parte exte- 
riore, (sive in divisionibus sive iu sophistae definitione quaesita 
inventaque) supremum libri propositum, cui exsequendo quid- 
quid omnino disputetur inserviat, agnoscendum putant. a 
qua opinione quamquam omnes, prout huic inckidenti parti 
plus minusve auctoritatis vindicant, propius lougiusve 
abesse videmus ^), tamen perpauci sunt, qui eam plenam 
ac totam amplecti sint ausi. Et •Platonem in Sophista et 
Politico cernendi iungendique methodum illustri aUquo exem- 
plo patefacere et commendare voluisse' van Heusdei '^) fuit 
olim nemini fere probata opinio ^) et fortasse Socheri, qui 
quidem in hoc dividendi negotio prope totam philosophiam 
a scriptore collocari opinabatur ^). Contra eius opinionis, 
qua ad iustam sophistae defiuitionem inveniendam omnes 
illas hbri disquisitiones institui affirmatur, patrocinium nu- 
per suscepit Schaarschmidtius '^). Quod ab hoc potissimum 



6) Proxime ad eam accessit exaggerata Schleiermacheri 
(p. 88 sq.) de hac parte opinione Steph anius p.8: ^So widerspricht 
die ganze Anlage des Dialogs selbst am besten der Ansicht, als sei 
die Frage nach dem Sophisten nur Nebenwerk. sie ist vielmohr der 
leitende und fiir alle andern Erorterungen massgebende Gesichts- 
punkt, so jedoch, dass die wichtigen philosophischen Erorterungen 
in der Mitte zwar Glieder in der Kette der ganzen Entwicklung 
sind, die aber nicht bloss um des Ganzen willen ausgefiihrt werden, 
sondern auch abgelost von dem iibrigen ihre Bedeutung haben.' 

7) Init. philos. Plat. II, 6. p. 104 sq. ed. I. Traj. ad. Rh. 1827 
—36 (cito sec. Stallb. p. 36). 

8) Quamquam etiam Hermannus (p. 502) hanc dividendi dia- 
lecticam Eleaticae et Sophisticae methodo opponi putat ut melio- 
rem, nuperque Groteus similiter liaec habet (p. 469): 'it is the 
method itself of good logical distribution, which Plato wishes to 
impress upon his rcaders' — quod quam vere dictum sit mox ap- 
parebit. 

9) Socher p. 263 cuius verba repetit Schaarschmidtius 
probatque (Plat. Schr. p. 187). 

lOj Plat. Schr. p. 218: 'Dieser Zweck, das wird kiihnlich be- 
hauptet werden diirfen, ist nun kein andcrer, als die Darstellung 
und Definition des Sophisten. — Die ontologischen und logischen 
Erorterungen — sind also Mittel zum Zweck, nicht der Zweck 



factum iniror. cum enim ea opinio, qua Platonis nota illa 
e Phaedro et Philebo dividendi methodus Sophistae et Po- 
litici divisionibus exerceri perhibetur, tantum non omnium 
commendetur consensu ^^), ludibrium vero, quo ipsa illa me- 
thodus in his divisionibus perstringitur, neminem qui dili- 
gentius eas percurrat possit effugere, ita ut Steinhartus et 
qui illum sequuntur Platonem sua vineta cecidisse seque 
ipsum irrisisse voluerint, alii aliter nodum difficillimum sol- 
vere sint moliti: quidni Schaarschmidtius, qui Sophistam a 
Platone abiudicans alio quodam dialogi loco ^^) ipsum doc- 
trinae Platonicae fundamentum refutari haud sine ahqua 
specie opinatur, sicut illic ideas, ita hic statuit dialecticam 
Platonis a Platonico quodam posteriori carpi censerique 
immutandam? Quam rationem, utSophista dialogo Platoni- 
cae doctrinae et obiectum (ideae) et methodus (dialectica), 
illud interiore parte, haec exteriore, impugnari putentur, 
omnibus eis, qui librum Platoni eripiunt — dUaLov yag, Kai 
t6 zov Ivxov elnelv — commendatam esse volumus. 

Quoniam vero nostra etiam aetate sunt, qui inSophista 
sophistam ahudque nihil quaeri putent, age, quid pro ea 
opinione afferri queat, quid contra dicendum sit, accuratius 
paullo videamus. Duae potissimum caussae sunt, quibus 
illa nitatur sententia, prima, quod sophista initio et fine dia- 
logi quaeritur et quidquid instituatur ad hanc unam quae- 
stionem expediendam suscipi aperte dicitur ^% ita ut haud 
sine quodam iure Schaarschmidtius suam opinionem commen- 
det ut naturalem ^*) ; altera caussa est, quod Sophista am- 



selbst, wobei sich freilich nicht in Abrede stellen lasst, dass sie 
weitergreifender Bedeutung sind, als unmittelbar erfordert wird.' 

11) His enim nititur auctoribus: Schleiermacher p. 88. 

— Hermann p. 502. — Brandis p. 264 sq. — Steinhart p. 435 : 
'jene ihm eigene anmuthige Selbstironisirung'. — Susemihl p. 292. 

— Munk p. 425. — Deuschle p. 308 n. — Zeller, Ph. d. Gr. 
n, a. p. 700. — Bonitz p.311. - Grote p. 469. 

12) p. 248 A —249 D. de quo postea dicetur. 

13) Quod argumentum post Schleiermacherum (p. 87). 
bene illustravit Bonitzius (p. 315). 

14) Plat. Schr. p. 219: 'So lange Plato als der Verfasser galt, 
durfte raan freilich bei der Sophistik als Zweck des Dialogs nicht 



plae trilogiae, qua sophistam, politicum, philosophum tractare 
unius colloquii tenore scriptori propositum fuerat, primum 
tantum membrum est, et illius trilogiae quinam esse queat 
interior nexus, nisi in trium illorum virorum ut simih ita 
diverso ponatur negotio, ignoratur ^^). Ad quae argumenta 
ita respondebimus, ut ostendamus, posse sese rem etiam 
aliter habere, revera enim aliud esse Sophistae propositum 
deinde studebimus demonstrare. Ac prius quidem illud ar- 
gumentuni, dummodo aha summi consilii statuendi necessitas 
se offerat, nihil contra eam valet. nemo enim harum rerum 
gnarus nescit, nihil usitatius esse Platoni, quam propositi 
gravitatem levi aliqua et fere ahena disquisitione obtegere ^^) 
et similia effingere opera sua signis illis silenorum, ne cui, 
nisi qui rite recludere ea sciat, appareant simulacra deorum. 
Gravius videtur esse alterum argumentum: Sophistam, Po- 
liticum, Philosophum continuo sermone persequi Platoni fue- 
rat propositum, neque cum scriberet Politicum ab hoc consiho 
destiterat ^"^). quaeritur igitur, quem nexum interiorem inter 



stehen bleiben,' (quod eis, qui de Sophista scripsere, non admodum 
laudi est — si verum est) 'wenn aber Plato nicht mehr der Urhe- 
ber ist, stellt sich die sachgemasse Ansicht des Inhalts gleichsam 
von selbst wieder her.' 

15) Optime hoc iam S chle ierma cherus (p. 88) persecutus 
est. Quae vero praeterea argumenta attulit, quibus parti exteriori 
auctoritatem quandam studet vindicare, ea quoniam per se nihil 
faciunt ad hoc probandum, alio loco perpendemus. 

16) Hoc videtur esse, quodS chleiermacherus (Pl.Ww. I,a. 
p. 35. II, a. p. 6) dixit 'eine besondere fast schwere Kiinstlichkeit 
— in der Bildung der einzelnen Gesprache' ; 'eine besonders kiinst- 
liche und fast schwere Construction' nec tamen in ea parte, quam 
constituit alteram, sola occurrit. 

17) Soph. 217 A. Pol. 257 B. — Secus Steinius I, 238: 
'Trotz der hierauf zielenden Bemerkungen im Eingange des Sophi- 
sten und Politicus ist es daher (quia philosophus in Soph. et Pol. 
satis iam sit descriptus) in keiuer Weise als wahrscheinlich oder 
wol gar als ausgemacht anzusehen, dass Plato auch nur damals 
als er jene Worte schrieb, die ernstliche Absicht gehabt habe, durch 
Ausarbeitung eines "Philosophos" seine Trilogie von Dialogen zu 
schliessen.' — Quid ei respondemus, qui in tanta certorum de re- 
bus Platonicis testium inopia spernit ipsa certissima? 



tria operca iutercedere Plato voluerit. de qua re, cum Philo- 
sophus desit i^), quo facilius est, speciosi aliquid conicere, 
eo est difficilius certam rei condicionem aperire. Hermanni 
opinio ^9), tres trilogiae partes tribus illis scientiae definitio- 
nibus in Theaeteto propositis respondere, ita ut scientia ut 
aLod^YjOig in Sophista, ut oQd-ri do^a in Politico pingatur ; 
Philosopho autem mansisse veram rationem significatam iam 
oQd-l do^Yj iieza loyov amplius pertractandam, haec Her- 
manni coniectura, ut aUa taceam, vel propter falsam de 
postrema Theaeteti parte opinionem corruit ^o). Alio modo 
Steinhartus tres illos viros componi e triphci ratione, qua 
homines scientiam tractent, studuit lucido sermone probare, 
ita fere, ut sophista speciem, pohticus usum, philosophus 
veritatem scientiae obtineat ^i). at primum nescio an e Pla- 
tonis ingenio rectius dividatur, si et in cognoscendo et in 
agendo veram et falsam rationem statuamus, quarum illa 
veritatem et bonitatem, haec speciem et voluptatem contine- 
at, ita, ut quadruplex oriatur partitio, cuius tamen duo 
membra, verus philosophus et verus politicus apud Platonem 
efficiunt unum. Steinhartus vero, dum non solum a falso 
pohtico verum, sed etiam a vero philosophum segregat, cum 
illa ipsa Platonis sententia, quae totius reipubUcae Platonicae 
radix est 22), quam etiam sub rebus in Pohtico expositis la- 



18} Nam — ut alias coniecturas mittamus — Parmenidem 
Philosophi locum explere ipse omnium de Parmenide arbitrorum fa- 
cile princeps, Zellerus, cum olim cum aliis credidisset (Plat. 
Stud. p. 194 sq.) nunc non iam audet obtinere (Ph. d. Gr. II, a. 
p. 346 n. 2). 

19) Gesch. u. Syst. p. 498— 499. 

20) cf. Zeller, Ph. d. Gr. II, a. p. 370 n. 3. 

21) Steinhart III, 442. eiusdem verba apudMunk. p. 427 sq 
— Semel hic monemus quod postea saepe recurret, solere nos eorum, 
de quibus dicimus, non verba sed sententiam referre; qua re fieri 
potest, ut eorum opiniones non ubivis assequamur, sive deteriora, 
sive etiara meliora eis ascribamus, quam ipsi voluerint. quae ratio 
nisi illorum caussa attamen rei caussa optima est visa, rifteTg 6h ov 
TovTojv <fQovT(Cofxiv, idXa TuXrid^lg CvTov/uev. Quo vero commodius 
quid ipsi dixerint comparari possit, numeros paginarum large ubi- 
vis appinximns. 

22j cf. locum notissimum reip. V, 473 D. 



-9 

titare sunt qiii putent ^»), pugnare mihi videtur. Sed omnino 
quam opinionem omnes, qui hoc modo trilogiae nexum stu- 
duere rimari, praeoccupaverunt, ut inesse revera intimam 
quandam tribus operibus coniunctionem putent, ne ea qui- 
dem opinio mihi satis certa videtur esse. nam in proponendo 
negotio (Soph. 217 A) ipse scriptor a notis satis fortuitis 
proficiscitur. quia sophista, politicus, philosophus a vulgo 
facile confunduntur — quid autem vulgus non confundit ! — 
ideo Socrates Eleatarum de eis opinionem audire cupit. Non 
dico, nexum non inesse; dico, non ideo, quia coniuncti sunt 
libri, etiam nexum interiorem esse necessarium. quod idem 
fere de altera dialogorum serie a Platone iuncta, Politia, 
Timaeo, Critia, Hermocrate dicendum est. cuius universum 
consihum adeo non constat, ut quid in Hermocrate Plato 
fuerit expositurus (cf. Crit. 108 A) satis dubium sit. reliquo- 
rum trium nexus quidem apparet, (Tim. 27AB. 19 C.) sed 
huius potissimum nexus locique imprimis, quem Politiam 
inter et Critiam Timaeus tenet, necessitas artis legibus ob- 
stricta nescio an omnino nequeat probari. At, dixerit 
quispiam, quae natura sua non cohaerebant, eane potuit 
Plato extrinsecus copulare? potuit sane, sive aliam ob caus- 
sam, sive ne novo identidem prooemio addito aut sibi ad 
rem difficihorem unice intento molestias crearet-*) aut le- 
gentium animos a propositi gravitate averteret. 

Sed utut ea omnia, quae ad quaestionem de ordine 
librorum Platonis restituendo pertinent, se habent, sive nexus 
sophistae, politico, philosopho inest, sive non inest, sive latet, 
sive patet, id certe apparet, ex argumentationibus tam dubiis 
de Sophistae consilio nihil posse concludi, modo aUud sta- 
tuendi necessitas demonstretur, quod nunc exterioris partis 
singula quaeque considerando studebimus efficere. 

Ac divisiones iUas iterum excutere velle, postquam 
praeeunte Schleiermachero (p. 88) in singulis quibusdam 



23) Susemihl, I, 329. — Deuschle, der platonische Poli- 
tikos. Magdeb. 1857. (Progr.) p. 17. 

24) Nam in ipsis librorum exordiis Platonem haud facile sibi 
satisfecisse ex eis coUigi potest, quae de Politias initio traduntur 
Diog. L. 111,37. Dion. H. de comp. verb. 25. 



10 

Susemihlius (p. 292) in universo instituto Bonitzius (p. 310) 
vitia deprehendi ostenderunt, nescio an taediosum cuipiam 
esse videatur. certe necessarium est, cum illorum observa- 
tiones neque ad plenum de divisionibus iudicium ferendum 
sufficiant, neque prohibuerint, quominus etiam hodie diver- 
sis a partibus sententiae de ea re ferantur maxime perver- 
sae. cum enim ipsa illa in dividendo vitia fusius persequi 
eorumque caussam aperire e re fuisset, Groteus (p. 469) ea 
omnino neglexit, Albertius^^) autem et Stephanius (p. Usq.) 
oculos ab eis avertunt, tanquam laudando alias res vitia 
illa excusarentur, Schaarschmidtius vero ^^) quidquid vitiosi 
et inepti in divisionibus reperitur benigne amplectitur, haud 
satis secum repatans, ea, quae iam tractaturi sumus, si 
ab alio quam a Platone essent profecta, non faciliorem ha- 
bere explicationem sed multo difficiliorem. 

Sed iam tempus est in ipsum Sophistam descendere 
et paucis de numero definitionum praemissis primum dicere 
de divisionibus et sophistae definitionibus, quae ante mediam 
partem, deinde de eis, quae post illam leguntur. 

Habebis igitur definitiones si ipse cum Platone dihgen- 
ter numeras usque ad cap. 19 (23 IC), quinque (cf. 225E: 
TixaQTov). quae dum cap. 19 consummantur subito sex 
sunt factae27); scilicet definitionem tertiam 224 DE, per 
se iam satis exilem, in duas dispescuit. quae mera scripto- 
ris neglegentia est ^»). Nos cum ultima, quae finem dialogo 
imponit, septem numeramus. 



25) Rhein. Mus. 1866 p. 192. ubi dum divisionum 'ieiunitatem 
minutamque subtilitatem' excusat, ipsa contraria, quam quae sunt, 
eis vindicavit. non satis ieiuna sunt, quippe quae luxurientur ima- 
ginibus, non satis subtilia, scatent enim neglegentiis. 

26) Plat. Schr. p. 187—192. Omnium fere Schaarschmidtii ar- 
gumentorum caput est, quod divisiones serio vultu promuntur et in 
Politico repetitae etiam a scriptore defenduntur. quae omnia re- 
ctissima sunt praeter unam voculam : non a scriptore defenduntur, 
eed ab hospite quodam Eleatico. 

27) Id quod iam a Schle iermac her o (not. ad 231 D. p. 335) 
et Bonitzio (p. 308 n. 24) observatura est. 

28) Et per se quidem veniam habeto! quod enim nostris qui- 
busdam doctissimis accidit, Stallbaumio (p. 16; ut secundam fa- 



11 

His igitur septem sophistae definitionibus praemittitur 
ad methodum exercendam definitio piscatoris 219 A — 22 lC, 
in qua quaenam 'logica vitia' Schaarschmidtius dicat inesse 
(p. 183) nescio, nisi forte id ita appellavit, quod ad animalia 
dividenda fundamentum divisionis e loco petitur, ubi solent 
commorari 220 AB, ita ut ab altera parte animalia pe- 
destria, ab altera natantia stent, in haec autem, prout aut 
per aerem volent aut in aqua reperiantur, duplex venatio- 
nis genus statuatur, oQVi&eiTr/.r aut ahsvTr/.i^. Hanc divi- 
sionem si Aristoteles vituperavit (quod quidem satis dubium 
est) suo iure fecit ^^). apud Platonem accurata naturae con- 
templatione alieniorem per se nihil habet offensionis ; nisi quod 
comparato simili Politici loco 264 E apparet inconstantia ; 
ibi enim non ut hic animalibus terrestribus aves et pisces 
sed piscibus aves et terrestria tanquam unum genus oppo- 
nuntur. Ceterum haec praemissa piscatoris definitio omnium, 
quae dividendo in Sophista efficiuntur, optima est. 

Quae enim deinde secundum hoc exemplar instituuntur 
sophistae defiuitiones, eas ne pro seriis accipiamus ipse 
scriptor optime providit. iamque in ipso initio apparet quod 
harum divisionum naturam legenti possit denudare. ut enim 
ad 'hominum venationem' (rjU£Qod-r^Qr/rjv) perveniatur, ho- 
spes statuit venationem animaUum ferorum et cicurum 222 B. 
Theaeteto deinde hoc miranti: eh^ toTi zig d^rjQa tcov i^fxi- 
Qiov\ haecrespondet: eiTieQ ye ioTiv av^QcoTTog ij/neQOv lcoov. 
■d-eg de OTrrj yaiQeig, eiTe f.irfiev Tid^eig r](.ieQov, eixe a)Xo fiev 
rjjueQov Tij Tov de avd-QcoTzov ayQiov, evte TJf.ieQOv {.iiv Xeyetg 
av xov avd^QCOTCov^ dvd^gcoTzcov de jnrjdef.iiav i^yeT d-riQav. rov- 
Tcov onoTeQ^ av r^yfj (filov elQr^od^ai ooij tovto ))filv diOQi- 
oov ^^). quis haec legens non meminit Dionysodori illud ex 



ceret tertiam, Steinharto, ut (p. 438. 446) septimam (sextam) di- 
ceret quintam, S u s e m i h 1 i o fp. 292) ut Steinhartum etiara in hoc 
fideliter sequeretur, id Platoni, utpote minus docto, facile ignoscimus. 

29) Ar. de part. anim. I. 2. 642 B. 10. de hac re optime dis- 
seruit Ueberweg, Untersuchungen p. 153. cf. Schaarschmidt 
in Rh. Mus. 1862 p. 2 sq. Hayduck p. 5. S chaar schmi d t Plat. 
Schr. p. 102 sq. 

30) Sine caussa Hermannus (praef. p. XXIV editionis Teub. 



12 

Euthydemo 275 E: onoTeQ* av aTfoxQivrjTaL t6 fieiQaxiov^ 
£>Af /;^^^(j£T«f ! sic hic quoque hospes: 'quidquid respon- 
debis, artem meam definiendi probabo'. homo animal cicur 
aut est aut non est. hominum venatio aut est aut non est. 
tertium excluditur hic et illic. cum igitur verum in utroque 
esse nequeat, Theaeteto autem quidhbet abnuendi libera po- 
testas fiat, quid hinc consequitur? disertius Plato significare 
nequivit, non veram rei naturam in his divisionibus quae- 
rendam esse sed bellum quoddam artificium, quale, praesti- 
giarum instar, eo maius audientibus solet videri, quo minus 
antequam factum est fieri id posse intellegitur. Haec sen- 
tentia confirmatur immanibus, quae deinceps in dividendo 
occurrunt neglegentiis licentiisque, quae aut consulto a scri- 
ptore admissae sunt suamque sibi postulant explicationem, 
aut cogent nos abdicere librum non a Platone solum, sed 
paene a quovis vetere scriptore. sed ante omnia ipsas videamus. 
Quod in def. I sophistae propositum esse dicitur, ut 
adulescentes venetur 222 A, id eiusdem definitionis sub finem 
alio pecuniae captandae proposito obscuratur 223 A, in con- 
summatione 223 B iterumque 231 D utrumque legitur con- 
iunctum^i). — Qnm^Ym 2191) xsiqcotlktjv bifariam diviserint, 
TO /Liiv avacpavdov olov dycovioTixov &ivTeg, to de KQvcpalov 
avT^g nav d^rjQevTixov, nihilominus 222 C huic clandestinae 
d-rjQcvTiySj subiungunt ti^v /Liev lrjOTLY.rjv Kal dvdQaTtodiOTt- 
X7JV y.al TVQavvL-/.rjv xal ^vf.i7raoav ttjv TroXejLiLKrjv, sv ndvTa 
^laLOv d^rjQav oQLod(.ievoL\ — Contra 222 D yTrjTixfj ScoQocpoQL- 
xrjv subiunctam reprehendens Susemihlius (p. 292) tjj tcov 



vol. I) hunc locum soUicitavit. ac ne (hooiar^ov quidem e Bodl. re- 
cipiendum est. nam 6ioQil;eiv hic non est 'definire' sed 'statuere'. 
et statuendi libera potestas postquam Theaeteto permissa est, non 
iam hospitis est statuere sed statutum recipere. — ceterum onoTSQn 
non ad posteriora duo cum Stallb. sed ad totam seorsim iudicandi 
libertatem traxerim, ita ut Theaeteto permittatur utrumque, aut 
sententiam ab hospite propositam amplecti, aut aliud quodlibet 
ponere. 

31) Hanc duplicis propositi inconstantiam scriptorem non 
praeteriisse patet e verbis, quibus alteram def. addendam ostendit 
223 C: y.al yuQ ovv fv Tolg uQoafhsv eiQr],u^voig (fjdvTaafxcc naQi/arai, 
/iiij tovtOf o vvv avTO r)/Li€ig (pa/u^v, alV eiBQOv elvai rt yivog 



13 

SQcovTCOv d^rjQcx Tov vovv, coQ eor/.6v, 0V7TC0 TTQOGeoxsv. — 'Grex 
vitiorum deinde latet initio def. II, 223 C. ac primum in verbis: 
To TTJv y,Tr]Ti/,rjg Tiyyiqc, diTcXovv ry sidog noVj to f.iev d^rjQSVTr/ov 
/iisQog eyov, to de allav.Tr/.ov neque coniectando cum Heindor- 
fio neque contorte interpretando cum Stallbaumio scriptori 
obtrudere volumus diligentiae quam ipse sprevit laudem. nam 
ov vocabuli post akla/Tr/ov sive coniectura sive cogitatione 
supplendi nulla idonea caussa est. immo naturalem verborum 
ordinem intuentes sic construimus: to rrjg /TrjTr/rjg sldog 
rjv Ttov dmkovv, jLiSQog syov (sc. to eidog) to (,iev d^rjQev- 
Tiy.ov, To de allcc/TLy.ovj cum quibus conveniunt Schleier- 
macheri, Muelleri, Deuschlei interpretationes. iam vero cum 
supra 219 D yTrjTr/rjg fuerint jneTaf^XrjTiyrj et xeLQcoTiyrj, huius 
dycovLGTLKJ] et d^rjQsvTi/T], hic est /TTjTL/rjg alXayTr/rj (i. e. 
fieTa^lrjTL/7]) et d^rjQevTr/rj, nepte iam in filiae locum succe- 
dente. quod vero alla/Tiyr] nunc dicitur quae ante fuerat 
fj.eTa^lr]TL/r], id parsimouia quadam fit, quia aXXa/Tr/rjg de- 
inde fiunt dcoQrjcr/r] et ayoQaoTr/J], huius avTOTCcokr/i] et — 
ri Ta akXoTQLa eQya i.ieTa^aX}.OfLevr] — (.LeTa^lrjTL/r], nihi- 
lominus in consummatione 224 D addita ad pristinum ordi- 
nem recurritur, /crjTL/ijg fit i.ieTa^lr]TL/rj, quae cum deinde 
inter ayoQaoTr/irjv et efiTcoQiyrjv repeti debeat, simphciter 
omittitur. ad hunc locum Stallbaumius imitatus operam 
Schleiermacheri in simili loco 223 B ingeniosam et ab omni- 
bus fere probatam nec tamen ab omni parte felicem ^-j 'hic 
quoque', inquit, 'omnia turbata sunt'. quam vero deinde pro- 
creat coniecturam, eam — mah patris instar — paucis ver- 
sibus post 224 E, ubi necessario erat repetenda (nam ibi rursus 
legitur t6 /Tr^rr/r^g uQa f.ieTa^lr]TL/6vj ayoQaGTr/6v)\}X0X^Vi^ ob- 
liviscitur. nimio igitur suorum amore — quod plerisque fieri 
solet — hic non laborat. sed redeamus ad locum 223 C. restat 
enim ibi maximum vitium et ab ahis iam observatum, quod 



32) Legendum enim censemus 223 B. sic : ^ r^/vrjg ofxiKOTixfjg, 
/itoonixrjg, d^rjo^VTixrjg, C^o&rjoiug, ^(ocfaiug, av&oajnofhjoucg, i(^iod-r)o{ag, 
(uia3^a()vtxrjg, vouta/uaTOTicoXty.rjg, 6o'^onut6evTtxr\g, vel,, nisi audacius 
est, vofxtafxaTOTiojXtxodoionatdevTtxrjg. At ea firmare huius loci 
non est. 



1* 

CiXla%TLY,fjy quae pars fuerat xTr;z:/x%% subditur ScoQrjTixi]. 
quamquam fortasse fieri potest, ut 'dona dandi accipiendique' 
artem simul dcoQr^Ti/J] significet, quae ratio habet aliquid 
commendationis e loco, ad quem haec respiciunt 219 D : 
y,Tr]TLxrjg de aQ^ov Svo el'drj\ to f.iev exovuojv TCQog £Xov- 
Tag f.ieTa^Xr]TLxdv ov dia Te dcoQecov xal f.uad^coaecov y,ai 
ayoQaaecov. — Venimus ad def. III, 224 DE, quae 231 D 
pro III et IV numeratur. haec a def. II duabus tantum rebus 
differt. illic enim per ei.t7T0QLy.rjVj hic per ya^irjlLyrjv descendi- 
tur; illic non avT07icohy.ri sed /neTa^lrjTLytj placuerat, hic utra- 
que admittitur {Ta /nev covovf.ievog, to. de yal TeyTaLv6f.ievog 
avTog). at in consummatione, quae subinde sequitur, insigne 
vitium est. cum enim ab ccyoQaoTLyfj per avcojicolLyrjv simulque 
per fj.eTa^lrjTLyrjv dL^yaicrjlLyrjv descendendum fuisset, perverse 
ayoQaoTLyfj nunc subiunguntur yajirjhyov eX^e avTOTccoXcyov^ 
cif.LcpoTeQcogj tanquam haec sibi essent opposita et non potius 
yanrjhyrj cum efiiTcoQLyfj, avTOJCcoXLyrj cum fiieTa^XrjTLyfj an- 
tea fuissent copulatae. ita ut animus averet delere verba 
€LTe avTOTTcolLyov (Xf.i(poTeQcog (cum enim utrumque divisio- 
nis membrum huc pertineat, utrumque poterat omitti) nisi 
et consummatio 231 D errorem firmaret, ubi haec ipsa duo 
membra yajcrjhyij et avTOJccohyrj tertiam et quartam defini- 
tionem efficiunt, et erroris origo manifesta esset comparato 
Politici loco 260 C, ubi avToncohyf re vera opponitur yaicrjhyrj, 
— In def. V, 225 A Trjg yTrjTcyrjg aycovLOTLyrj tl f.LeQog dici- 
tur, quod rectum est praeterquam quod non divisione sed 
subdivisione ad eam pertinebat. — Deinde afLLiXXrjTLyov fna- 
XrjTcycf oppositum quomodo ad yTrjTcyrjv pertineat difficile 
est dictu. ut enim concedamus Stallbaumio, a/LLLXXaa&ai de 
eis dicij 'qui cum alio de praestantiae in aliquo genere laude 
certenfj tamen haec laus non vi ac manibus alii, qui eam 
possidet, eripitur, sed a spectantibus ultro datur. — Sed ea 
imprimis lepida irrisio hanc totam partem penetrat, quod 
T^ KTrjTLyfj, arti humilem quaestum comparandi, omnes istae 
artes subiunguntur, non solum (xa^caXLevTiyrj, sfiTcoQLyij, ya- 
TcrjXcyrjj avTOTCcoXLyrj, sed etiam f.LaxrjTLyrj, af.iLXXrjTLyrj, eQC- 
CTLyrjj dLyavcyrjj eTcideLyTLyrj, Tccd^avovQyLyrj et ante omnes iden- 
tidem ipsa aoq)LaTiyrj. Quod studium scriptorem etiam eo 
adduxit, ut tandem in yTrjTcyfj inveniatur quaedam xQrjfxaTo- 



15 

cpd-oQLy.r^y nimirum — ut patet 225 D — ars adoXeoyov, quam 
artem nemini ignotam qiiod Steinhartus (p. 444) dephiloso- 
phis eristicis, Megaricis potissimum, accipit, id facile infeh- 
cissimum est eorum, quae nimium interpretandi omnia studium 
in Sophista produxit, quamquam infelicius etiam Susemihlius 
hanc rem gessit, qui xQr]juaToq)d^oQr/.rjV 'sine dubio' de Me- 
garicis dictam putat (p. 291) eisque etiam adiungit Anti- 
sthenem (p. 310). — lam denique illud quoque intellegetur, 
quod quaerendum video sed non quaesitum, cur def. VI, qua 
non sophistam sed philosophum inveniri Bonitzius luculenter 
ostendit (p. 308 n. 24), non ab artis notione in universum sed 
a certo purgandi negotio proficiscatur. cum enim artis duas 
partes Plato statuisset, ^toirjTizijV et 'ATr]Tr/.rjv — quae dua- 
bus y.Lvr^oeiog partibus Theaet. 181 CD, Parm. 138B propo- 
sitis respondent, cdloLcooei TtoirjTLyr^, yTrjTL/Jj cpoQa — noir]- 
TLyfi eam subiungere non poterat nisi hic iam in partis me- 
diae dubitationes incidere volebat, /TrjTL/Sj autem eam sub- 
dere nolebat — quod quidem eodem iure vel potius eadem 
iniuria, qua aha quaedam ei subegit, facere potuisset — ne 
diva philosophia servih y.TrjTr/tjg generi, cui reliqua omnia 
parent, subdita inquinaretur. immo contraria eius natura vel 
diverso deducendi modo significatur. Ceterum in hac sexta 
divisione bona malaque miro modo permixta inveniuntur. 
nam — ut alia taceam — cui nou placebit, erroris refuta- 
tionem ut purgationem quandam animae proponi? contra, 
cui non disphcebit modus, quo hoc in divisionum quasi tor- 
mentis distrahitur? — sed praepropere QrjTOQevoi-Lav. multis 
enim hoc quoque placuit. neque id quidem mirum; sunt 
enim quibus omnia soleant placere. nobis autem, utpote qui 
malimus intellegere quam admirari, quomodo placere potest, 
quod purgandi imagini praeter falsarum opinionum expul- 
sionem etiam subiungitur inscitiae, rei mere negativae, 
emendatio? quam enim lacunae explendae comparari facile 
patiaris, eam hic sub labis eluendae imaginem videmus co- 
actam. quod intolerabihus etiam apparebit, si spectaveris, 
quae inde consequantur. subiungitur enim propterea /ad^aQ- 
TiKjj tota docendi ars, dLdaoy.ahyJj 229 B, id est non solum 
omnis jcaLdevTr/rj^ sed etiam ea ars, qua a\ drjf.iLOVQyLy.al ^tda- 
o/aliaL traduntur 229 D! — accedit, quod, cum ipvxijq /ad^aQ' 



16 

TLY.ri in 7rovr]Qiag et ayvolag expulsionem divisa sit, huic 
subditam videamus totam vov&sTimjv {co jtQog lovg vlelg 
XQcovvaL, oxav avzolg e^a/iiaQTavwGl tl), quae non minus ad 
illam pertinet. — sed maximum fere malum est, quod, dum 
ut in corpore vooog et alGxog, ita in anima TtovrjQia et 
ayvoia dicuntur esse, contorta illa ayvoiag cum aiGxei com- 
paratio oritur 228 C. qui locus dignus est, in quo paullum 
moremur. ayvoia est aloxog, quia d(.ieTQia est. omnis enim 
d(xeTQia turpis est. bene. sed quomodo ayvoia fit dfAeTQial 
res est paullo difficilior. 'certum aliquem finem petimus. ad 
quem assequendum certis instrumentis utimur. quibus si eum 
assequimur Gv(,i}.ieTQia fit, si non assequimur, d^ieTQia. sed 
GV(Xf.ieTQia^ d(ieTQia ibi demum sunt, ubi duae res compa- 
rantur. potest autem hic nihil aliud comparari, ac finis, 
quem petimus, et instrumenta, quibus eum petimus. horum 
GV(i(ieTQia est apud eum, qui scit, d^ieTQia autem apud eum, 
non qui nescit, sed qui errat. quodsi interpretes hoc loco dyvoelv 
per 'errare' transferunt, rem assequuntur sed non scriptoris 
opinionem, cui to (lyj xaTeidoTa tl Soytelv eidivai i. e. error non 
ayvoia est sed pars dyvoiag (229 C). sed haec etiam minora sunt. 
restat enim difficultas maxima haec: sit ayvoia (error) impar 
ratio (d(LeTQia) finis, qui petitur, et iustrumentorum, quibus pe- 
titur. sequitur hinc, veritatem et scientiam positas esse in 
finis instrumentorumque concordia {Gv(i/LieTQia). at subito 
scena mutatur. nam scriptor, nixus sententia 'neminem 
errare volentem' subinde finem ponit veritatem et scientiam, 
ayvoiav ab eis aberrationem. quibus omnia conturbat. quae 
enim ante fuerat in fine petendo adiutrix, veritas seu recta 
instrumentorum et finis cognitio ac scientia, ea nunc in ip- 
sius finis locum successit. ayvoia autera, quae supra erat 
mala quaedam et a/aeTQog mentis condicio, ea nunc fit ipsa 
a fine petito aberratio. non igitur iam condicio est sed ac- 
tio ex illa condicione profecta. — Haec detrimenta defini- 
tionis VI si cum eiusdem virtutibus comparantur, perquam 
verisimile faciunt, profectum esse scriptorem a pulcra illa 
et Platone digna erroris cum macula purganda comparatione, 
deinde vero huius iudicii : ileyxTiKrj est y.ad^aQTiKr], terminos, 
quos recte coniungi per se patebat, divisionibus ilhs parura 
naturaiibus obscurasse raagis quara illustravisse. 



17 

Haec fere vitia siint, quibus priorem divisionuin con- 
geriem perrepentes offendimus. Duplex eorum in universum 
genus est; partim enim neglegentia, partim in methodi lu- 
dibrium admittuntur. 

Ac neglegentiae maximae varia illa vestigia si ut hac 
in parte ita per reUquum etiam opus occurrerent, non di- 
gnus esset Sophista, qui legeretur. cum vero in media ope- 
ris parte, ut videbimus, prorsus e contrario omnia eximia 
cum diligentia agantur, necessario sequitur, non inertiae 
scriptoris sed certo eius proposito tantam in dividendo in- 
curiam esse ascribendam. primumque apparet, ipsum his 
divisionibus non multum tribuisse. deinde etiam vix dubium 
esse potest, quin consulto ista immiscuerit, ne legentes huic 
parti magnum pretium statuant aut a potioribus rebus de- 
tineantur, quae medium dialogum ornant. cur vero his tam 
ridiculam farraginem omnino praestruxerit, synthetica parte 
quaeretur. 

In praesens satis erit et hoc statuisse et alterum illud, 
quod haec dividendi methodus non solum a scriptore conte- 
mnitur sed etiam aperta irrisione tractatur. huc pertinent varia 
illa, quae attuhmus, summae licentiae vestigia, qua quod supra 
exclusum erat infra recurrit artisque cuiuspiam notio tamdiu 
secatur, donec reperiatur in ea, quod ei ipsi e transverso oppo- 
situm sit. accedunt partitiones identidem contra rei naturam e 
fortuitis et fere ridiculis notis institutae, accedit, quod eaedem 
artes modo hic modo ilhc contrariis sub generibus emergunt. 
Et — id quod egregie monuit Bonitzius (p. 310) — cum adhi- 
bitae illius bipartiendi methodi potissima laus in certa progre- 
diendi ratione sit posita, qua cautissime omnia aliena subinde 
excludantur donec restet sola et sincera rei quaesitae notio, 
60 irrisionis scriptor escendit, ut sophistica diversis seque 
invicem excludentibus notionibus subiungatur. 

Quid mirum, quod etiam defiuitiones sophistae hac 
ratione procreatae suam originem redolent? primum enim 
non una definitio sed sex reperiuntur eiusdem rei. tum vero 
hac methodo non cavetur, ne res maxime diversae, sophi- 
stica et philosophia confundantur. apparet enim haec, cum 
illa quaesita sit in def. VI. quantum vero rehquis definitioni- 
bus sit tribuendum, id addita cap. 19 consummatione scriptor 

2 



IS 

ostendit, ubi haud sine ioco pro totidem sophistae defini- 
tionibus apparent d^rjQevTrjg, ejnnoQog, KccTrrilog, avToncoXr^g, 
d&lrjxrjg. et sicut initio huius de sophista disputationis quid 
exspectandum sit Plato loco 222 B, de quo diximus, signi- 
ficavit, sic sub eiusdem finem 232 A et definitiones adhuc 
inventas non sufficere et cur non sufficiant disertis verbis 
declaravit. 

Quid vero iam Schaarschmidtio respondemus, qui varia 
illa et diserta ipsius scriptoris indicia adeo sprevit, ut serias 
omnes illas divisiones proponi serio ipse vultu asseveret? 
quid, quod ne verbo quidem attigit ingeniosam coniecturam, 
qua Bonitzius miras illius partis offensiones studuit exphcare? 

Nam Bonitzius, cum eum varia ioci et irrisionis per 
primos sex sophistae quaerendi conatus vestigia nequaquam 
fugerint, nihilominus autem eandem dividendi rationem repe- 
titam videat in ea sophistae definitione, quae, utpote finem 
toti operi imponens, Platoni quoque videatur satisfacere, ea 
tamen differentia, ut tum demum, postquam sophistae defi- 
nitio iam ad certum quendam finem pervenerit, ad subiun- 
gendam illam dividendo artis notioni recurratur: id ipsum 
hoc instituto censet a Platone declarari, posse hanc divisio- 
num methodum tum demum cum fructu adhiberi, cum in- 
ventis iam antea summis et praecipuis rei definiendae notis 
et universa descendendi via et singula divisionum funda- 
menta ex ipsa rei quaesitae natura satis certe possint de- 
terminari ^^). Huius opinionis, si quis demoDstraret, ne ex- 
tremis quidem ilHs divisionibus Platonem sophisiae definitio- 
nem serio absolvere voluisse, ipsam radicem demeteret. quod 
conari cum nobis propositum sit, strenui adversarii strenuos 
eosque multos socios videmus esse. nam sophistae quaesito 
satisfieri ultima illa, in quam dialogus desinit, definitione 
propemodum omnium opinio est. At nostris quoque partibus 
accedit ex insperato commiLto, Schaarschmidtius. quamquam 



33) Bonitz, Plat. Stud. II, p. 310. 311: Platonem vitiis illis 
videri declarasse 'dass erst nach gewonnener Einsicht in die we- 
sentlichen und charakteristischen Merkmale des Einzelobjectes der 
Forschung sich die Einreihung desselben in eine umfassende Gliede- 
rung mit Sicherheit vornehmeu lasse' etc. 



19 

interest aliquid : nam scriptorem definitione postrema sophi- 
stae naturam absolvere et voluisse et potuisse cum plerisque 
putat Bonitzius, voluisse sed non potuisse Schaarschmidtius, 
ne voluisse quidem nos censemus. — Sic stant acies. 

Antequam septimam definitionem excutimus, alia quae- 
dam contra Bonitzium praemittenda sunt. Censet Bonitzius, 
Platonem in hac ultima definitione invenienda alium et di- 
versum cursum tenere, quam in reliquis. iUic enim eum ab 
universa notione ad sophistam descendere, hic a singulari 
nota exire inventumque demum 'aliquatenus' ^*) sophistam 
divisionibus artis notioni inserere (p. 307 sq.). quod non pror- 
sus verum est. sicut enim in definitione sexta a domesticis 
quibusdam negotiis 226B ad J^cr/^fz r//; v ascendebatur, deinde 
ab hac per y.ad^aQTiv.r.v ahaque deinceps membra ad germa- 
num illum sophistam descendebatur, eodem modo in septima 
ab arte 'contradicendi sine cognitione' ascenditur ad eldtolo- 
Tcou/.r^v 235 B seu fAiurjZiArjv 235 C, deinde vero hospes iam 
ad sophistam descensurus iamque de eo triumphaturus 235 C, 
dum dubitat, utri eldcoloTcoiiv.rjg parti, dv.aoTi/.f] an cpavta- 
OTLy.fi illum subdat, subito 236 C circumfunditur tenebris, 
quibus collustrandis tota dialogi pars inclusa (II A B C) in- 
servit. simulatque vero haec satis enodata sunt, omissam de 
sophista disputationem eodem puncto, quo rehquit, recipit, 
ita ut si qua peritiore manu exsecaretur tota illa pars me- 
dia, vix sentiretur lacuna. quod vero deinde ab eldiolonoii- 
Tifj non statim ad sophistam descenditur, sed antea illius 
origo a noir^Tiyfj repetitur, id, cum modum quo fit considero, 
leve mihi nulUusque fere momenti videtur esse. — quod 
quidem argumentum precarium est. sed in artis operibus 
explicandis oceurrunt, in quibus acquiescendum videatur 
esse lectoribus ad suum de re proposita sensum delegatis ^^). 



34) p. 310: 'erst nachdem die nach der zweiten Methode ge- 
suchte Definition bereits zu einem bestimmtenAbschluss 
gelangt ist' etc. 

35) Multo minus luctaremur in refutanda et Bonitzii et aliorum 
de divisionibus opinione, si nobis licere putaremus argumenta repe- 
tere e Politico eiusque divisionibus. ubi non solum nihil reperitur, 
quod Bonitzii rationem possit firmare, — idque in hac re idem est 



20 

Sed quid, cum certa suppeditent, sensum aestheticum, 
rem tam dubiam imploramus? nolumus exorare quae expo- 
scere possumus. profligabitur enim Bonitzii coniectura ipso se- 
ptimae definitionis instituto paullo accuratius considerato, si- 
mulque tandem illa quaestio, sitne dialogi consilium in hac 
exteriore parte quaerendum, ad exitum ducetur. 

Quamquam nequaquam totam hanc partem contemnen- 
dam censemus. in qua et alia multa egregia ^^) et haec 
imprimis sententia, ut interiori parti proxima, ita omnium, 
quae de sophista hoc hbro disseruntur, longe praeclarissima 
mihi videtur esse, sophistam non rem sequi sed 
speciem, non veritatem sed mendacium. hoc dicto 
grandius pleniusve de eis, quos Plato dicit sophistas — nos 
enim iam aliter de illis rectiusque iudicamus — neque aliud 
quidquam apud philosophum dici memini, neque laudatum 
illum a Schaarschmidtio (p. 197) laudandumque reipublicae 



quod refutatio — sed etiam omnino, tanquam vera Sophistae prius 
editi ratio iam tum quosdam fugerit, multo apertius tota haec me- 
thodus et dum adhibetur et dum commendatur, immani perstringitur 
ludibrio. modo tecum reputes, quid per prima X capita quaeratur, 
quomodo quaeratur, quas dividendi regulas Eleates promat. — Sed 
sunt praeterea — fateor — in Politico^ quae minus expeditam habeant 
explicationem ; saepe enim seria et iocosa, egregia et inepta miro 
modo coniuncta reperiuntur, Quamobrem satius duximus, et hic 
et omnino ad Sophistam explicandum in Sophista consistere. ex quo 
quae statuerimus, eis e Politico quivis postea poterit petere aut 
certiorem affirmationem aut refutationem facillimam. 

36) Quibus imprimis ea adnumeraverim, quac de iuvene dei 
fidem senis auctoritate accipiente 265 D leguntur. quamquam de his 
quoque diversa iudicia : Steinhart p. 433: 'Schwerlich wird man 
fur eine rein und harmonisch gestimmte Junglingsseele ein bezeich- 
nenderes Lob finden, als jenes Wort unseres Eleaten, dem Theaetet 
brauche man die von so Vielen bestrittene Wahrheit, Alles sei durch 
Gottes Willen geworden, nicht erst zu beweisen, da ihn seine treff- 
liche Natur ganz von selbst und ohne Belehrung zu dieser Erkennt- 
niss hinziehe.' Schaarschmidt p. 185: *(der Jiingling ist) recht 
haltungslos und zuweilen selbst albern, z. B. da, wo er in altkluger 
Eeflexion liber seine jugendliche Urtheilslosigkeit sich ergehend 
den Monotheismus auf Autoritat des Eleaten annehmen zu wollen 
erklart.' — Haec, ne quis falso a nobis sensum aestheticum accusa- 
tum queraturl 



21 

locum (492Asq.) amplius exprimere sophistae naturam pos- 
sum concedere. nec minus digna Platone illa sunt, quae 
etiam in definitionis ultimae tenebris emicant, sophistam ea, 
de quibus dicat, ignorare eiusque ignorantiae sibi ipsum esse 
conscium (do^aoTr/.ov — eloLoviv.ov)^ ita ut ne ei quidem, 
qui inscriptione hbri inducti Sophistam adeant sophistam 
cognituri, operam perdant. modo ne — ut plerisque accidit 
— manifestam speciem secuti ibi eum quaerant, ubi, si serio 
res ageretur, maxime esset quaerendus, in definitione ultima 
eisque, quibus congeritur, divisionibus. quod probaturi, ut 
antea, sic hic quoque primura de divisionibus, tum de de- 
finitione dicemus. 

Et in divisionibus quod non plura neglegentiae et li- 
centiae vestigia apparent, id inde videtur fieri, quod aliae 
cognatae, quibiis sicut sex illae priores comparari possint, 
hic desuut. quod vero Bonitzius censet, scriptorem vitia, 
quae ilhc consulto admiserit, hic consulto evitasse, id verum 
non esse etiam parciora vitiorum exempla docebuut. et id 
quidem priorum divisionum neglegentiae largiemur, quod 
avTLloyLy.og, qui in def. V ytTtjTLxfj erat subiunctus, nunc ad 
eam sophistae definitionem inveniendam adhibetur, quae tota 
sub 7toLt]Tr/,tj est, 232 B, neque deest in definitione ultima, 
quamvis — est enim iam havTLOJtoLoXoyiy.og — veste spe- 
ciosiore indutus. — Certior neglegentia est, quod /nijnrjTiy.t], 
quae 235 C eadem fuerat, quae eiScoko^toiLyT], postea, 267 A 
vi mutata q^avraGTiAfj et huius intercessione eldcoXoTtoiix^ sub- 
ditur. in quo quamvis dumtaxat dupHci eiusdem vocis vi peccari 
dicere quispiam possit, evitasset tamen etiam hoc scriptor, si 
divisiones accurate procedere eius interfuisset. — Eodem loco 
licentiae opprobrium scriptori faciendum est. cum enim cpav- 
TaoTL/.t; — ea ars, qua in imitando id adpetitur, ut species rei 
non sit sed videatur similis ^^) — e rei natura in rerum aut 
visibilium aut invisibihum imitatione suum habeat divisionis 
fundamentum, debueritque ad eam divisionem perducere di- 
stinctio supra instituta (233D— 234Bj inter eum, qui res facere 



37) p. 235 D— 236 C. — Scenographia (die perspectivische Ma- 
lerei) huius artis aptissimum exemplum est. nec tameu hoc Plato 
utitur, ut plerique somniaut, sed prorsus alio. 



22 

eumque, qui scire se eas ementitur : e contrario et ridicule 
dividitur ex eo, prout imitatio cum instrumentis vel sine 
instrumentis fiat — ridicule, nam, ut exemplum afferam, in 
comoedia is, qui senem agit, prout baculo utitur aut non 
utitur ad hanc aut illam partem pertinebit. 

Sed veniamus tandem ad definitionem, quae extrema oc- 
cupat. quae, cum prinia definitionis virtus sit, ut rem definien- 
dam illustret, adeo est contorta et obscura, ut per se omnino 
intellegi nequeat^^); cumque praeterea imprimis cavendum 
sit, ne definitio definito suo sit latior, neve angustior, utrum- 
que vitium in lioc monstro occurrit. Angustior definitio est : 
nam non solum T(p evavTiOTtoioloyelv ^ alios refutando et 
conturbando , sophistae delectabantur sed ahis permultis 
variisque artificiis, id quod neque Schaarschmidtium (p. 195) 
neque Platonem fugit, cuius rei testes sunt Protagorae, Gor- 
giae, Hippiae, Thrasymachi. Eadem definitio, ne quoquam 
definiendi vitio careat, latior est: nam non omnia, quae ad 
sophistae notionem necessario pertinere ipse Plato est auctor, 
complectitur, velut hoc, quod quidquid faciunt ad gloriam 
et imprimis ad divitias parandas suscipiunt, ahaque per- 
multa, quae per primam Sophistae partem passim occurrunt. 
An haec definitio non sola sed coniuncta demum cum sex 
iUis prioribus sophistam absolvit? tum tantum profecimus, 
ut pro sex septem iam habeamus, de quibus (232 A) dfjlov, 
wg Tcaoytov avxo TtQog xiva Ti%vi]v ov dvvaTai ytaTidelv 
iytelvo avTi]g, elg o navTa to. (.iad^r]f.iaTa TavTa ^leTTSi. Sed 
quid multa? nonne vel caeco apparet, scriptorem, qui per 
totum librum apte et distincte loquatur, cum hic, ubi maxi- 
me debuerit esse subtilis, toto quasi flumine obscuritatis 
et ridiculae confusionis subito nos perfundat, iocari et ca- 
villari? 

Quamobrem, cum neque in dividendo neque in defi- 
niendo quidquam sani prodeat^^), desinamus tandem in 



38) Rectissime de ea iudicavit SchaarBchmidtius (p. 218 
n. 4), nisi quod iocari non intellexit. 

39) Accedunt aliae caussae, quas a Bonitzio (p. 315 — 16) op- 
time expositas nolumus repetere. quamquam cautius iusto censet 
idem, mediae parti esse ' v i e 1 1 e i c h t die hauptsachlichste Bedeutung 



23 



quaerendo sophista supremum libri propositum vel etiam 
secundarium couspicere, desinamus has divisiones sive omnes 
sive posteriores arte Platonis celebrataque eius dialectica 
dignas habere! Quamquam haec omnia plenam fidem tum 
demum habebunt, cum etiam illud, quem ad finem tota haec 
cingens pars a summae artis scriptore reliquis sit circum- 
iecta, a nobis erit cognitum. lam vero cur haec omnia 
Plato instituerit, cur naturam sophistae breviter et optime 
significatam simul cum studiis varii viri vagis et versicolo- 
ribus unius ac certae definitionis claustris coercere sive no- 
luerit sive nequiverit, cur hospitem Eleaticum taediosas 
illas et ineptas divisiones promentem induxerit, cur denique 
ad ima philosophiae sacra aditum hac ridicula et vere sile- 
nica facie obstruxerit : ea omnia plene et lucide, speramus, 
apparebunt, postquam rerum molestarum explicatione nimis 
diu iam implicati tanquam duri laboris dulce praemium ipsi- 
us illius philosophi ayaluaxoQ, nobis permiserimus contem- 
plationem. 

Antea vero sub huius partis finem accipe denique parvum 
quasi dqaim oaTVQiy.ov. Groteus, nescio iocatus an parum a no- 
bis intellectus, Dianae similis, sophistae strenua venatione ve- 
xati patrocinium suscepit contra Platonem, hoc modo: primum : 
duo sophistae nomina, havTioTcoioloyivMQ, et eiqiov ad So- 
cratem magis quam ad sophistas pertinent. idem Socrates 
vkov ttXovoIojv ymI ivdo^cov S-rjQag (222 A) magis noxius est 
quam sophistae (Grote p. 428— 29). Contra alia duo in so- 
phistam opprobria, quod omnia se scire simulet (233 A), 
quod do^aoTiy.rjV Tiva e7noTr]f.ir]v habeat (233 C), ad ipsum 
Platonem redundant. illud enim vitium passim in libris Pla- 
tonicis, hoc in Timaeo committitur (Grote p. 431 sq.). — Et 
ad haec quidem Grotei Tvagado^a iustum responsum legitur 
Soph. 231A. Quod vero deinde idem Platoni obicit, eum, 
cuius negotium t6 dvTiUyso&ai sit, non posse induci omne 
xpevdog negantem ^^), id nemo concedet, qui meminerit, quo- 

zuzusehreiben,' quae verba neque artis necessitatem neque c o n- 
silii unitatem desiderantibus placebunt. 

40) Grote II, p. 433: ^a professed disputant may perhaps be 
accused of admittin^ nothiug to be true ; but he cannot well be 
charged with maintaining that nothing is false.' 



24 

modo dvTiXoyiY,(I)TaTog Euthydemus (Euthyd. 283Esq.) ean- 
dem tueatur sententiam. 



Demonstravimus, supremum Sophistae dialogi consilium 
in quaerenda sophistae definitione, qua re expletur exterior 
pars, positum esse non posse. in quo quod semel iam ausi 
sumus facere, ut scriptoris verbiS; sophistam quaeri aliudque 
nihil declarantis, fidem non haberemus, id in mediae partis 
aditu iterum cogimur moliri. Est enim huius partis quasi 
prora et puppis, ut sophistae definiendi caussa demonstretur, 
'id quod non sit, to /nrj oV, esse quodammodo.' iam vero 
si haec quaestio, per se haud indigna multo studio, univer- 
sum libri consiUum expleret, magna et gravissima disputa- 
tionis pars, qua ens tractatur, quoniam ad enodandas illas 
non-entis difficultates necessaria non est possetque satis 
commode paene tota omitti, loci sui explicatione careret ^^). 
refragatur praeterea tota huius partis constructio, quae sim- 
plicissima est; primum enim (11 A, 237 A— 242 B) exponun- 
tur difficult ates n o n - e n t i s ; deinde (II B , 242 B — 2 50 E) 
satis levi de caussa (242 C, 243 C) ad ens transitur, quod 
non minoribus quam illud nodis intricatum reperitur; tum, 
spe facta, fore ut utrumque simul lucem accipiat (250 E), 
modo prorsus abrupto et ita, ut omnia, quae sequantur nihil 
auxilii aliunde expetere, sed e mera experientia deduci vi- 
deantur, inducitur doctrina degenerum communione 
(11 C, 251 A— 259 E); denique, quod ad sophistam reperien- 
dum est necessarium, demonstratur quasi corollarii loco, 
non-ens misceri orationi et opinioni. Huius divisionis tri- 
partitae explanationem contraque secus statuentes defensio- 
nem, si cui videatur necessaria, ampHssimam inveniet apud 
Bonitzium (p. 311 — 15), qui praeterea (p. 318) prorsus se- 
cundum compositionis naturam eis, quae II C de generum 
communione disseruutur, supremum et ultimum dialogi con- 
silium putat contineri — quo iure, postea quaeretur. ante enim 
haec media pars paullo accuratius nobis erit illustranda, 
quod ita facturi sumus, ut subsidiis, quae tertia parte ipse 



41 j confer Schleierm. II, b, p. 90. 



25 

scriptor nobis porrigit, iitamur ad profligandas primum non- 
entis, deinde entis difficultates. et sic omnes operis partes 
singillatim contuiti facilius iam atque certius quaesitum illud 
Sophistae consilium poterimus statuere. quod assecuti tan- 
quam e summo montis fastigio omnium circum, quae ante 
peragravimus, arvorum situm nexumque haud sine laetitia 
uno oculorum obtutu histrabimus et singula omnia quid fa- 
ciant ad unum illud uuiversum consiUum exprimendum plenius 
ampUusque, speramus, quam adhuc factum est, assequemur. 
Sed interim per dumeta ac paludes ascendimus tractamus- 
que primum ratione proposita t6 /nrj ov. 

Duo sunt, quae Eleatam de victoria triumphoque iam 
securum (235 BC) subito maximis dubitationibus irretiant, 
primum quod sophista, sive ad uy.aoTL'/.rjv pertinet sive ad 
(pavTaGTiAr^v ^~), omnino nequit reperiri, nisi est quodammodo 
non-ens, deinde quod non-ens esse posse neque a Parmenide 
conceditur, neque ipsa rei ratione statuere licet (237B). huic 
duphci aporiae accurate respondet ea, quae deinde sequitur 
aporematum non-entis expositio, nisi quod mutatur ordo. 
primum enim demonstratur, non-ens, quoniam neque prae- 
dicatum neque subiectum esse possit cuiusquam rei, quae 
s i t , utramque ob caussam neque in dicendo neque in cogi- 
tando posse locum habere (237 B—E, 238 A—D); quo acce- 
dit, quod etiam is, qui haec ipsa demonstret, earundem 
contradictionum cogatur esse particeps (238D— 239C); de- 
inde haec ad quaestionem de sophista propositam ita ad- 
hibentur, ut exponatur quomodo sophista, sive illum dixeris 
eldiolov artificem (239D— 240C) sive ^£t'(^06'g fabri- 
catorem (240 D— 241 A), quaestionis difficultate ad eftu- 
giendum possit uti ^^). Ac posteriora haec de sophista, quon- 



42) Quarum ad utram referendus sit in dubio manet (235 B. 
236 C: o (ff yB y.iu ror' T]/Li(f8yv6ovv, iv noTena tov aocftffTrjv &STiov, 
ov6k vvv 7T0J dvmuai x}8aaand^(a acuf ciig) usque ad 264 C, ubi finita 
tota hac media parte ad sophistam divisionesque hospes regreditur. 

43) Falso haec enarrantur apud Bonitzium, qui priorem 
aporematum partem postquam recte retulit (II A, 1. p. 291), subito 
haec omnia tum demum in sophistam cadere putat, si sub (favra- 
(TT/xjjf quaeratur (usque ad mediam sententiam, quae legitur 239 D); 



26 

iam quid velint satis perspicuum est, mittimus. illam vero 
demonstrationem, non-ens neque pronuntiari neque cogitari 
posse, iam in quaestionem vocemus. Efficitur igitur haec 
mirifica seque ipsa refellens conclusio bis eadem viis diver- 
sis. Primum sic: 'non-ens praedicatum esse nequit.' hoc 
sine caussis allatis conceditur 237 C: aXX^ovv tovto ye Srlov, 
OTi T(x)v ovTiov eirL ti to f.ni ov ovk oioTeov. — Tvcog yccQ 



deinde (II A, 2) easdem difficultates occurrere, si suh eixaaTiyS] so- 
phista quaeratur, Bonitzius censet doceri 239 D — 240 C ; denique (II 
A, 3) ad (pttVTcc(fTtxriv regreditur, illaque si fallat sophista, eisdem 
eum suhsidiis fugae uti posse putat exponi. — In hac Bonitzii dis- 
positione primum ordinem desideramas: nam a (fiavraGTixy ad et- 
xaaTixT^v, ah hac iterum ad (pavTaaTixrjv transitur, deinde ad eam 
ohtinendam coniectura opus est. nam non propter grammaticam 
constructionem commendabilis, ut putat Bon., sed propter ipsum 
sensum, quem statuit, necessaria est emendatio, quam proponit, 239 D : 
oTttv (J"' eM(oXonoi6v (p. 291. n. 5). quod enim sine illa Stallbaumius, 
quem citat, verba potuit construere, id propterea fit, quia Stallb. 
prorsus aliam rectamque vim eis subiecit. Sed quid hac coniectura 
Bonitzius efficit? sententiae TotyaQovv xtI. 239 D priorem partem 
ad ea, quae praecedunt, posteriorem ad ea trahit, quae sequuntur. 
illa de (paj'TaaTix^, haec de eixaaTixy dici putat. et revera nomen 
(pavTaaTixrjg in priori sententiae parte legitur. sed in posteriori non 
(ut secundum Bonitzium esset exspectandum) sixaaTtx^ sed ddcoXo- 
nonxri occurrit, quae cum in tix. et (pavT. supra sit divisa, non al- 
teri earum, eixaaTtx^, poterat opponi. sed omnino tota haec d^ojXo- 
noiixrjg suhdivisio 236 C relinquitur et demum 264 C — ut nota 42 
diximus — recipitur. tota autem media parte omnia illa vocabula 
promiscue adhibentur. — Erroris Bonitziani participes sunt tacendo 
Hayduckius (p. 2 n. 3) loquendo Steinius (I, 224). Contra Al- 
bertius (Rh. Mus. 1866, p. 185j, dum Wd' et 'Scheinbild' distin- 
guendum putat ut 'Sein' et 'Irrthum,' horribilis erroris suspicionem 
movet. sed hic ut plerumque tanta verborum obscurorum nube quid 
sentiat occulit, ut nusquam per illam quid tandem velit satis cernere 
possis. — Stephanius (p. 13) et Groteus (p. 412 supr.), uterque 
dum proprio Marte rem gerit, proprio Marte errat uterque. — Nostra 
opinio, qua fallacia ohiectiva {€i6(oXov) et subiectiva [^fjsvdog) distin- 
guenda est, non solum unice rem assequitur (cf. imprimis 239 D. 240 C.) 
sed etiam verbis, quae totius partis initio leguntur 236 E: t6 yccQ 
(palviarhat tovto xal to ^oxtlv, dvaL 6k fxr] (hinc ei(f(jolov artifex) xal 
t6 Uyetv fxh uTTa, aXrjO-rj ^t firj (hinc ^pevdovg fabricator) naVTa Tamd 
laTL fxeaTa unoqiag xtX. accurate respondet. 



27 

oV; — hinc colligitur, 'qui non-ens dicit, oninino non dicit.' 
Altera via haec est: 'uon-ens entis subiectum esse nequit' 
hoc iterum sine demonstratione sumitur 238 A: ,uj} ovti Sa 
Ti Tcov ovzcov aga TiQogyiyvsGS^ai fprjOOjii€v dvvaxov eivai\ 
— -Aal 7icog\ — hinc concluditur, eum, qui dicat non-ens, 
facere aliquid, quod fieri nequeat. Vides, inter duarum de- 
monstrationum exitum hoc dumtaxat interesse, quod poste- 
riori contradictio magis etiam pateat, quam priori, et ad 
eandem lucidius proponendam tertio loco additur, etiam eum, 
qui 'to (.irj ov elvaC refellat, cogi sibi contradicere. 

Hae sunt non-entis difficultates, eaeque, ut videmus, 
maximae. nec nobis acquiescendum est^ donec eas omnes vi- 
deamus enodatas, nec verebimur, si forte subsidia a scriptore 
data non sufficiant, vel ultra ea progredi quaerendo. fortasse 
sic apparebunt, quorum caussa quaesivisse operae pretium 
sit. haud vilissima sunt, quae Plato ipsis legentibus solet 
invenienda relinquere. Sed antequam quae reticet indaga- 
mus, primum est exponendum, qua ratione ipse in tertia 
huius mediae disputationis parte non-enti vindicet essentiam. 
Quod per se quidem satis simplex est. distinguit enim, ut a 
multis iam est observatum ^^), duo non-entis genera, logicum 
et ontologicum, vel rectius relativum et absolutum, sive, ut 
ipse dicit, id quod est eTegov tov ovTog et id, quod est 
ivavTLov. quapropter, si apud Schaarschmidtium legimus, 
(p. 199) a scriptore logicum et ontologicum seu metaphysicum 
non-ens confundi et permisceri, hoc de priori illa parte, qua 
non-entis difficultates proponuntur, quodammodo recte dici 
potest; ea enim ipsa est caussa illarum angustiarum, quod 
nondum separata sunt duo non-entis genera, et ita illas 
scriptor superat, ut utrumque disiungat. sin autem Schaar- 
schmidtius omnino affirmare vult, duo non-entia per totum 
dialogum confundi, satis erit ei ipsius scriptoris verba oppo- 
suisse 257 B: oTtoTav to (.ir^ ov Xiyco(.Lev, cog eoLxev, ovx 
ivavTLOv TL leyo/.iev tov dvTog, aAA' eTegov fiLOvov^^). 



44) Hermann, Gesch. ii. Syst. p. 505. Stallb. Soph. p. 43. 
aliique post illos. 

45) Schaarschmidtius, p. 199: ^Das logische Nichtsein, 
welches sich nur auf die Trenuung zweier Begrifte bezieht, — ist 



28 

'Sed quid? evavTwv zov ovTog et £T€qov tov ovTog 
nonne idem est ? cum enim ens omnia, quae possint cogitari 
aut percipi, amplectatur, quid, si illud excipis, remanet €T€- 
Qov quam absolutum nihil? potest cogitari eT€Qov yialovy 
€T€Qov i.i€yalov, sed €T€qov tov ovTog non magis potest co- 
gitari, quam evavTiov tov ovTog illud Parmenideum non-ens.' 
— Haec fere sunt, quae Schaarschmidtii dissimillimus et 
simillimus contra Platonem monuerit Groteus (II, 499 sq.), 
in eo lapsus, quod, cum verba essent reprehendenda, rem 
vituperavit. Ad quod demonstrandum dum accingimur, lec- 
turos monitos esse volumus, ut iudicium suum de re pro- 
posita difFerant, donec, singulari generum natura postea pro- 
pius inspecta, latius patere eam rationem erit cognitum, 
cuius unum et quidem maximum exemplum sumus exhibituri. 

AHud est t6 eivai, notio essendi, quae omnia quae sunt 
permeat sive amplectitur, aliud to oV, id quod est quia illius 
Tov alvai notionis est particeps. Haec duo quia Parmenides 
non distinxit, dum t6 ov ibi tantummodo reperit, ubi t6 
eivai est, omnibus praeter essendi notionem abnuit essentiam. 
Haec duo quia Plato distinxit, maximum ante se philoso- 
phiae systema subvertit ^^). sed rem distinxit, nomen duobus 
reliquit idem: t6 ov. Exemplo rem illustremus. Nos di- 
cimus: ^xlvrjGig est ov sed non eivai.^ ^mvrjoig ^i€T€X€i tov 
elvats ed non est ehai.'' Contra eadem Plato sic: ^mvr^oig 



vom Nichtsein im metaphysischen Sinne himmelweit verschieden, so- 
fern Letzteres sich auf die Leugnung der Existenz bezieht. Unser 
Verfasser verwechselt aber oder identificirt vielmehr beides.' — 
Plato p. 258E: /urj toCvvv rj^ag siTirj Tt? (velut Schaarschmidtius) 
OTi TOvvavTiov Tov ovTog To fxrj ov anoipaivofjLSVoi Tolfyid)fj.€v keyeiv 
cog eCTiv. rif^^L£ f^^v yaQ ttsqI fikv ivavTCov Tivog avTio ^aiQSiv nakai, 
XiyofMBV, «rr' eaiiv ehe fxr], Xoyov e/ov tj xal navTanadLV aXoyov. o 
6e vvv eiQrixafxev to fir] ov xtX. 

46) Prorsus alia et harum rerum et totius Sophistae esset ra- 
tio, si iure Herbartius (commentatio de Platonici systematis 
fundamento 1805. Wcrke XII, p. 63 sq. cf. impr. p. 80 sq.) censeret, 
ad contradictiones yeviaeoyg Heracliteae effugiendas duorum elemen- 
torum, quae contineat, alterum, substantiam, a Parmenide {to ov) al- 
terum, quaUtates, a Platone {eXdri) pro principio esse statutum. de 
qua re postea dicetur. 



29 

est ov et fxrj ov. '/.at Tavza ov dvaysQavreov.'' ^y,LVT]Gig fxexe- 
yei zov ovTog sed non est oV.' At facillime ubivis cogno- 
veris, to ov utrum 'id quod est' Plato dicat, an notionem 
essendi (ro ehai). Ubi vero ambo, to ov et xo ehai, con- 
currant, quo lepido modo confusionem evitaverit, postea 
ostendemus. nunc enim haec ad non-ens adhibeamus. 

Potest non-ens ei esse oppositum, quod est, toj ovtl\ 
hoc Plato dixit ivavTwv zov ovTog. potest etiam excludere 
To ehaL ; habes Platonis eTeqov tov ovTog. 'Quid?' excla- 
mas, 'id, quod t6 elvaL excludit, num id esse potest?' Po- 
test sane. nam sicut to elvaL (Platoni semper t6 ov) expan- 
ditur per omnia quae sunt, per t« ovTa, ita to (.irj ehaL 
(Platoni t6 (j.r oV, sc. to d-aTegov) dissipatum est (xaraxf- 
xeQ/uaTLGTaL 257 C) per omnia tcc ovTa, non essentiam tol- 
lens, sed certam quandam essentiam, et sicut t6 (neya, t6 
xalov etc. est, quia particeps est tov ehai {(LeTexeL tov 
ovTog) ita to (irj (leya^ ro (.Lri v.alov particeps est tov (irj 
ehaL, Tov d^aTegov et a Platone dicitur Tr^g d-aTeqov cpv- 
Gecog (LOQLOv (258 A). Et sic etiam nobis ov dvGyeQavTeov, 
quod ipsum ro elvaL (Platoni to oV), cum non sicut apud 
Parmenidem totam essentiam absorbuerit (ut id, quod vi 
eius est, t6 ov) ipsum particeps est tou (irj elvaL\ nam 
praeter t6 ov nihil est, praeter t6 elvaL autem multa alia, 
TihrjGLg, GTaoLg etc. 

En statuimus non solum cum Platone duplex (ltj ov 
sed etiam ultra eum modo respondente duplex ov. quod 
quamvis ne verbo quidem ab eo significatum sit, tamen si 
doctrinam in Sophista propositam non immutasse sed ad 
necessariam suam consequentiam propulisse videbimur, offi- 
cium Platonicarum rerum iuterpretis non excessum a nobis 
putabimus, sed expletum. cumque Parmenidis doctrina dici 
possit similis esse feraci ovo, calore ingenii Platonici ad idea- 
rum vitam recluso, testae fragmentum, quod, originis indi- 
cium, pullus in capite gessit, cum Groteum offenderit, nos 
removimus ^*'). 



47) Eadera illa tov hmiiov et tov h^oov minus recta inter- 
pretatio caussa videtur fuisse Groteo alterius, qua Platonem per- 
sequitur, reprehensionis. Putat enim (p. 450 sq.) Platonis doctrina 



30 

Ac de non-ente relativo satis dictum est. lam adeamus 
alterum illud non-ens absolutum vel metaphysicum, de quo 
Plato se nihil omnino statuere cautissime declarat 258 E: 
rjjiielg yccQ th-qI (.lev evavriov Tivog avTcp {rc^ ovtl) xaiQSiv 
TioKai Xeyo(,iev, elt^egtlv eiTe f.n]j loyov ey^ov rj y,al navTa- 
Tiaoiv aXoyov. his verbis sunt qui putent significari materiam 
Platonicam ^^). et revera, cum hoc non-ens absolutum id sit, 
quod remaneat, si omne ens, i. e. omnes ideas vel notiones, 
seu quidquid omnino intellegi queat, rebus detraxeris, re- 
maneat autem tum nihii praeter materiem, tantum quidem 
ab omnibus concedendum est, si a doctrina in Sophista pro- 
posita circumspicientes quaeramus, ubi locorum materies ha- 
bitet, non ex aha, atque ex hac non-entis absoluti regione 
eam esse repetendam ^^). maiorem etiam veri simihtudinem 

tolli universitatem principii contradictionis. cum enim duplex sit 
negationis virtus, primum ne quid affirmet, deinde ut id quod nege- 
tur excludat, apud Platonem, cum to y.ri ov ei sit stsqov ti, primum 
affirmari negatione, deinde non satis excludi negatum. ita ut, cum 
nihil obstet, quominus idem subiectum duo diversa praedicata ha- 
beat, Platoni autem negatio mere diversum significet, fieri possit, ut 
idem subiectum patiatur praedicatum simulque eius negationem. — 
Sed primum ex eo, quod Plato non solum statuit ideam xalov, 6i- 
xaCov, sed etiam firj yalov, /Lir) dixaCov, nequaquam sequitur affirma- 
tiva vis negationis ('Plato seems to consider tbe negative as a spe- 
cies of affirmative'), nam cum negatio tum affirmatio Platoni in 
xotvojvCq cum ideis posita est; deinde vero Plato, dum relationem 
inter to fi^ya et t6 xalov nec non relationem inter to fxiya et to 
fiT) fi4ya eidem generi hsQOTrjTos subiungit, tamen utriusque relatio- 
nis discrimen indicare non neglexit, velut 257 E: tcjv ovtcov tivos 
ivog yivovg acfOQiaS^kv ;f«i ttqos t i. twv ovtcov avnaliv avTiT€- 
^iv, ovTb) ^vfi^s^rjxev dvai to fxi] xaXov. possunt igitur ad idem 
subiectum pertinere duo a^fOQia&ivia {fxaya, xakov) sed non duo 
liVTiTE^ivTa {fiiya^ fir\ fiiya). 

48) Susemihl p. 307. Deuschle p. 302. Munk p. 432. 

49) Quamobrem vel propterea nequeo accedere eis, quae Har- 
tensteinium secutus proposuit B o n i t z i u s , optans fere magis quam 
coniciens (p. 329 n. 50) 'voluisse fortasse Platonem generum com- 
munione mundum sensibilem e meris ideis deducere.' nam omne 
illud ihaTiQov intra ideas, solum hoc tov ovrog IvavrCov extra illas 
cadit, cumque materies huius iam finibus sit circumscripta, non am- 
plius illius ope poterat a philosopho quaeri. — Sed de hac re ple- 
nius postea disputari poterit. 



31 

haec opinio accipit e loco reipublicae 478 B, ubi dubium esse 
non potest, quin xo ov ideae, z6 fneTa^v mundus sensibilis, 
t6 (.17] ov materies sit. ipsa autem verba reipublicae testan- 
tur, id nou-ens, quod ibi proferatur, idem esse alteri ex 
duobus Sophistae non-entibus, ei, quod diximus absolutum. 
hoc quia a non-ente relativo non separaverunt , Socherus 
pugnare rempublicam cum Sophista putavit (p. 264), Gro- 
teus (p. 457u) Socheri errorem dudum confossum resuscita- 
vit et defendit. Ritterus autem, qui duphcem non-entis 
naturam bene perspexit, quomodo relativum non-ens, quod 
idearum tantummodo inter se relatione continetur, ad rei- 
pubhcae illud /neza^u, i. e. mundum sensibilem potuerit re- 
ferre, id mihi non patet^^). 

Postquam non solum non-entis difficultates lustravimus, 
sed etiam ea, quae ad solvendas illas a Platone sunt pro- 
posita, e doctrina de generum communione excerpsimus, super- 
est, ut videamus, quomodo his subsidiis illa impedimenta 
possint removeri. Meminimus, duas ilhc fuisse propositiones, 
sine examine assumptas, e quibus non-ens neque dici neque 
cogitari posse concluderetur : 'non-ens neque praedicatum 
neque subiectum entis cuiusquam esse posse.' patet, haec 
non de relativo sed tantummodo de absoluto non-ente posse 
valere. illud igitur, cum non omnino essentiam sed tantum 
certam quandam et determinatam essentiam tollat, neque 
a sermone neque a cogitatione potest excludi ; hoc autem, 
non-ens absolutum, revera neque praedicari de ente quoquara 
neque subici ei potest. quo concesso nuUas consequentias 
debebimus extimescere. cum enim, ut ahas apud Platonem, 
de fallaci conclusiuncula ad tentandos legentium animos vel 
ad perturbandum adversarium impudentiorem ^^ instituta hic 



50) Gesch. d. Phil. II, p. 254 (ed. I) : 'Daher kann die falsche 
Meinung nur dadurch erklart werden, dass man einsieht, wie zwar 
das Nichtseiende an sich nicht gedacht werden konne, aber 
wohl das Nichtseiende in einem Verhaltnise zu einem 
Andern, etwas, was in der Mitte liegt zwischen dem 
Seienden und Nichtseienden. rep. V, p. 478.' 

51) Cuius rei illustre exemplum legitur reip. I, p. 349 A sq., 
quo loco Steinhartus et Zellerus quaedam sophismata deprendere 



32 

cogitari nequeat ^^), necessario sequitur, ut non-ens absolutum 
neque a Platone neque a nobis sive dicendo sive cogitando 
possit attingi. — Sed, per deos immortales! nonne Eleates, 
nonne Plato, nonne nosmet ipsi immemores concessi etiam 
atque etiam cogitando tractamus et nominamus non solum 
relativum verum etiam incogitabile illud et ineffabile maxi- 
mis necessitatibus non-ens absolutum? — ad haec respon- 
dere sive iussit Plato sive non iussit, certe conabimur. 

Excludimus negando. in quo negotio si eo procedimus, 
ut non haec vel illa res sed omnis omnino denique excluda- 
tur essentia, oritur ostento similis quaedam species, tanquam 
sit aliquid etiam id quod remaneat, idque nomine e rebus 
maxime diversis, negatione et essentia violenter conglutinato 
audemus dicere TO MH ON, qua voce, cum re vera nihil 
sit dictum, notionis quoddam simulacrum obrepimus, eaque 
obreptio perquam similis est ei, quod Plato in Timaeo (52 B) 
unicum intellegendi materiem subsidium proponit, loyio^t^ 
TLVi vod-cp. Quamquam alia paullum ratione Timaeum legen- 
tibus ad rectam huius loci intellegentiam deveniendum est, 
quae res, quoniam optime illustrat, quomodo apud Platonem 
diversa ratione mutatisque omnibus rerum nominibus ad idem 
deducamur et simillima denique inveniamus, quae videbantur 
esse longe distantia, digna est, quae nos paullum moretur, 
eo magis, quia sic occasio datur, duos Timaei locos rectius, 
quam adhuc factum scimus, explicandi. 

In Timaeo igitur Plato materiem describens dicit eam 
esse afiTOv loyiGinM tlvl vod^ci) (p. 52B), quibus verbisZel- 



ausi a Susemihlio (II, 101 n. 844) propterea reprehenduntur. Sed 
vera rei ratio nondum, ut videtur, perspecta mea quidem sententia 
haec est. Postquam Thrasymachus eo ascendit impudentiae, ubi 
disputari iam nequeat, Socrates ei aliud praeter ra vofxi^ofieva 
(348 E) respondendum esse dicit, idque sic deinde facit, ut promat 
demonstrationem, quae singulare in suo genere sit artificium. est enim 
referta immanibus captionibus; sed tam callide teguntur, ut Thra- 
symachus nihil sentiens in laqueos incidat captusque eis teneatur. 
52) Quod enim maxime omnium sonat sophisticum 237 E : 
ov6k TovTo (Tvy/o)Qr}T^ov, t6 tov toiovtov liyetv fxhv, X^yeiv /u^vtoi 
fitjdiv, id serio expromi apparet e loco reip. p. 478 B : {a^vvaTov) 
6o'^a'Quv fJ.€V, 6o'iu^&v ^l firjSiv. 



33 

lerus olira eam contineri reprehensionem putabat, quae re- 
ctissime cadit iu Aristotelis vlrjV et nostram materiem, 
scilicet quod id, ex quo omnia facta sunt, quoniam aliter 
assequi nequimus, sub imagine materiae, ex qua domus 
exaedificantur, animo concipimus ^^). hanc interpretationem, 
quam postmodo Zellerus omisit (2 ed. II, 464. 470 n. 3), omis- 
sam Susemihhus (II, 407 n. 1382) obtinuit, vel ideo probare 
nequimus, quia non TraQadsiyf.iaTL sed loyiO(.ic7) anxov Plato 
dixit materiem. quamobrem lucem malumus repetere e loco 
consimili Tim. 51A, ubi materies dicitur avoqaxov ddoQ, ri 
y,al auoQCfov, Tiavdeyeg, f.ieTaXat,i^avov dt a^coQioTaTa. tttj 
Tov voTjTou '/.al SioaAcoTOTaTov. quo pacto hic dicitur mate- 
ries (.if:Takaf.i^aveiv aTioQOJTaTa tttj tov vor^Tov'? Zellerus 
(2 ed. II, 486 n. 2) de modo difficili cogitat, quo ideae ma- 
terie exprimi dicuntur tqotcov Tiva dvocpQaoTov -/.ai d-av(.ia- 
oTov 50 C. sed cum hic describatur, non narretur, i.ieTalaf.L- 
iSdveiv tantum est, quantum fneTeyeiv. fieTeyovoiv autem 
idecov res sensibiles, non materies, quae hac ipsa re ab illis 
difi"ert. accedit, quod toto hoc loco nullo verbo de modo 
liied-e^ecog idecov (ov eloavd^ig (.ieTi(.iev 50 C) agitur, sed, ut 
testantur et quae praecedunt et quod additur dvoalcoTcnaiov^ 
sola materiae natura, qiialis per se sit, describitur. Rectius 
paullo Koenitzerus ^^) ideo putat materiem vor^Tov dici par- 
ticipem, quia sicut illud neque pereat neque sentiatur. sed 
tum tantae aporiae sufficiens caussa non esset. et quid tam 
longe repetimus explicationem, cum lucem multo simplicio- 
rem ofterant verba ipsius loci: eJdog tl avoQaTov'} 

Notionem vel ideam ibi statuimus, ubi animadverti- 
mus aliquid, quod in rebus diversis est idem ^^). iam vero 



53) Zeller, die Phil. d. Gr. 1 ed. II. p. 225. 'Xoyiauhg vo&og, 
d. h. wohl, ein Aualogieschlnss von der Beschaffenheit des Sinnlichen 
auf die Grundlage desselben.' ipse iudicabis, an recte Zelleri ver- 
borum subobscuroriim vim divinaverimus. In 2. ed. maluit nescire. 

54) Ueber Vcrhaltniss, Form und Wesen der Elementarkdrper 
in Platons Timaios. Neu-Ruppin 184G, p. 26 sq. (ap. Susem. II, 408). 
In dubio rem reliquit Susemihlius (II, 407. 408), vir multa laude 
dignus, quia duas voces, 'non liquet' et 'erravi', nusquam refugit. 

55) 'O (ih' yuQ (JvvoTTTixog (SicdexTiyog 6 J< /Ltri ov. de Rep. 537 C. 

3 



34 

eodern modo, quo a rebus sensibilibus ad notionis puritatem 
ascendimus, eodem descendentes a sensibilibus mergimur in 
materiam. illic omne non-ens, hic omne ens exuimus. nam, 
ut Platonicis exemplis res agatur, si a tellure, aqua, aere, 
igne omnem formam, omnem ovoiav detraxeris, si id, quod 
omnibus commune est, petiveris, habebis •— mirabile dictu ! 
— notionem materiae. ideo materies a Platone eldoq 
Ti dicitur, jiieTcdaf,i^avov anoQWTaTa nji tov votjtov, ideo 
anTov XoyiG f-ii^ tivl vo-S^cp^ (-loyLg nioTOv. sldog est, ubi in 
diversis commune est. ut autem, cum sustuleris omne fnr] ov, 
omne Todej in idearum luce versaris, ita, cum omne oV, 
omnem qualitatum diversitatem extinxeris, restant materiei 
tenebrae. 

Vides eodem perducere Sophistae et Timaei doctrinam. 
illic negando omne ov, hic detrahendo omnes elementorum 
formas ad eandem devenitur notionem materiae, quam ne- 
gationibus partam omnibusque reliquis ideis ipsa natura sua 
contrariam et inimicam suo iure Plato spuriam dixit, neque 
quomodo aptius dicatur, equidem scio. 

Verumtamen longius sumus egressi, quam ad intelle- 
gendum Sophistam necessarium est. quamquam enim ex 
anxia illa diligentia, qua Plato non-ens absolutum 258 E 
seponit ecT^ tGTiv scTe ^/^, Xoyov b%ov rj xal navTanaoiv 
aloyov, subit suspicio, iam tum eum, cum haec scriberet, 
non-enti absoluto materiae in systemate partes sustinendas 
destinavisse, tamen ad erroris naturam explanandam, quod 
est huius Sophistae partis exterum propositum, sufficit alte- 
rum illud eT€Qov tov ovTog non-ens, quod non t6 ov exclu- 
dit, ~ est enim ipsum ovTiog ov et idea, ut videbimus, inter 
ideas — sed ti?) eivai contrarium sicut illud super omnem 
ovolav dispersum ^^) principium est dissociationis idearum, 
(xLTLov TTjg dLaLQloetog, de qua re postea. Hoc igitur non- 
ens miscetur sermonis et opinionis ideis ^^) ; cum enim enun- 



56) p. 260B: rb fxiv ^rj /ui] ov rjfilv €V r/ icijv aXXoiV ysvog ov 
av€(fdvT], y.ara ndvTcc xa ovia disanaofx^vov. 

57) 260 B sq. Verbo monendum est, hanc mixtionem seu xo/- 
vojviav {2Q{)Yi) peculiarem et prorsus diversam esse ab illa, qua omnes 
ideae, cum iuter se difierant omnes, participes sunt uon-entis ideae. 



35 

tiatio constet e subiecto et praedicato ^^), fieri potest, ut 
certo subiecto tribuatur praedicatum, quod ei natura sua 
non conveuiat, sed alienum ab eo sit et eusQov, ideae non- 
entis particeps. sic — d S^eimg ehcalv — erroris idea oritur 
mixtis opinionis et non-entis ideis, sic error est opinio, cui 
non-ens est mixtum ^^). 

Vellicavit hanc Sophistae partem Schaarschmidtius 
(p. 198 sq.) comparato simili Theaeteti loco, quo de errore, 
quo pacto esse possit, quaeritur. ubi tamen aliud proposi- 
tum est. nam Sophista obiectivam, Theaetetus subiectivam 
erroris naturam scrutatur. ille docet, errorem esse coniun- 
ctionem notionum contra rerum naturam vi ^aTaQov effectam. 
hic, quomodo fieri possit, ut notiones cogitando permutentur, 
studet rimari. ille metaphysicam, hic psychologicam erroris 
caussam persequitur. neuter officit neutri. quamquam hoc 
Schaarschmidtio concedendum est, id quod efficiatur Sophi- 
stae de ea re disputatione implicite iam contineri Theaeteti 
d/lodo^ia (189 B sq.) iteratamque disquisitionem minus fuisse 
necessariam. nihilominus haud temere haec iterum in So- 
phista Plato exprompsit, idque kicide apparebit, • postquam 
quid tandem toto hoc libro spectaverit erit a nobis co- 
gnitum. 

Antequam hanc de non-ente partem relinquimus, pau- 
cis tangenda est mira Bonitzii opinio sub finem libelli 
(p. 333) proposita, qua, si recte quae velit intellegimus, 



58) A quo copulam Plato nondum divisit. — Transimus opiuio- 
nemRitteri(Gesch. d.Ph. II, 248 ed. 1.) aBrandisio (H, 217 sq.) 
probatam, Platonem linguae exemplo necessariam ovaiccg et ytr^aewi 
coniunctionem voluisse indicare, ita ut ovounTa ovaucv, orj/jaTtc yi- 
veaiv repraesentent. Cuius opinionis nullo verbo a Platone indica- 
tae si qua est veritas, quod equidem dubitaverim, certe extra no- 
strum dialogum est quaerenda. 

59) Parm. 133 C: oacu tojv iSeoiV ttqos aXXrjkccg eialv cci eiaiv. 
(cvTul TTQog ttVTccg TtjV ovaiccv f/oia*»', fUA' ov noog Tct ticcq* rjuh' (it€ 
ouotcjuccTcc fiTi OTiri cTt) Tig (cvTic TiOST(ci, diV rjusi^g fjfT^/omg tiviu 
txuaTu Inovo/uccCoiue^u- tic (T^ tiuq' rjuty tccvtu, oucovvfuu ovtu Ixeiyoig, 
CClJTiC CCV TTQOg (CVTU ^aTlV uXV OV TTQOg TU eY<St], xc/t euvTcov, uXV ovx 

ixefrov onu «r ovou('(C(tui ovTujg. Sic, quod ad dominura servus, id 
ad domini idcam servi idea est etc. 



36 

censet Platonem in Sophista errori realem q. d. essentiam 
vindicare voluisse, ita ut falsa duarum notionum coniunctio 
non in mente sola sed etiam iu ipsa rerum natura inveni- 
retur, in eoque proposito, cum errorem ad veritatis honorem 
studeret extoUere, nimirum fuisse frustra. ad quae exami- 
nanda paullum respiciamus. Negat sophista, errorem esse 
posse, cum errore credatur id, quod non sit, to i^iri ov. quid 
hic dicitur non esse? non notiones, sed notionum contraria 
veritati coniunctio. iamque cum Plato propositum significet 
241 D : ccvay'/.aLOV ^ia^sod^ai %o xe f,irj ov cog eotl xaTa ti 
xai To ov av nahv wg ovk sotl tit], oritur species, eum 
revera voluisse falsae notionum coniunctioni vindicare obiec- 
tivam essentiam. sed illud Iotl -aaTa tl, eoTL jtj] vetat verba 
premere donec tanta emanet ineptia, patetque oxymori 'ro 
(^rj ov eoTL' non in se ipso sed in eis, quae sequantur, quae- 
rendam esse expiicationem. est autem hoc f.irj ov Platoni, ut 
vidimus, to 'heqov. iamque si dixisset 't6 fn) ov est eTsgov 
oV' , recte quodammodo cum Bonitzio putaremus , errorem 
accipi pro veritate. nam falsa notionum iunctio diceretur recta, 
verum alia atque ea, de qua ageretur. At Plato to /nrj ov non 
dicit tTSQov ov sed 8T€qov tov ovTog eaque re pedetemptim 
a subiecti et praedicati iunctione to firj ov i. e. t6 eTCQov 
transfert ad ipsum praedicatum, paulloque post enuntiatione 
in subiectum et praedicatum divisa veri falsique eam exhi- 
bet definitionem, qua meliorem nullus philosophus invenit, 
verum esse, cum de subiecto praedicetur quod ei natura 
sua (obiective, realiter) contingat, falsum, cum id, quod a 
subiecto natura rerum sit ahenum. sic erroris existentia q. 
d. exemplo sumitur — neque profecto ahter quam ex usu 
statuere eam licet — , possibihtas autem ex eo, quod sub- 
iecto possunt propria praedicata (tcc ovTa), possunt etiam 
aliena (t« fnrj ovza) attribui, quatenus mentis errantis ratio- 
ne non habita fieri potest, luculenter deducitur. Et haec 
quidem contra Bonitzium, siquidem assequimur quae minus 
lucide, quam assolet, exposuit. Ceterum probavit hanc opi- 
nionem Albertio, qui ad eam exphcandam et illustrandam 
ea affert (Pth. Mus. 1866. p. 195), quae intellegere nobis 
quidem datum non est. ita ut, nisi iocum excludit viro- 
rum gravitas, dixeris, Albertium Bonitzii candelam funden- 



37 

tem hoc loco lucem minus claram cum vellet emungere, ex- 
stinxisse. 



Satis, ut videtur, non-ens pertractavimus nec tamen 
fere uUam rationem habuimus eorum, quae non-entis diffi- 
cultatibus circumventus subsidio scriptor vocat. unde ap- 
paret, sua caussa expromi, quae de ente disputentur ; quam- 
quam enim ea sunt, quae omnes philosophiae partes collu- 
streut proptereaque haud exiguam lucem non-entis tenebris 
affundant, tamen, quod ad illud solum attinet, poterant 
maximam partem omitti. Quod si verum est, sequitur^ ut 
aut abdicere cogamur a Sophista eam perfectionem, qua 
verae artis opera ex uno consiUo ad strictam omnium par- 
tium necessitatem excrescant, aut altius debeamus descen- 
dere, eo ut perveniamus, unde non-entis et entis simulque 
partis exterioris ad unius operis temperationem intellegatur 
compositio. huc vero fore ut deducamur diligenti eorum, 
quae de ente disserantur, contemplatione eo maior spes est, 
quo altius reliqua omnia a nobis tractata illorum exsupe- 
rentur grandi dignitate. 

Quid est to oV? quid est illud, quod in rerum fuga 
sibi constet, quod in eorum, quae videmus, motu perpetuo 
idem semper mauens aeternum illis fundamentum sit, unde 
gignantur, quo redeant? haec omnium philosophiae quae- 
stionum gravissima duabus partibus tractatur, quarum priori 
(II B) postquam variis philosophorum de ente opinionibus 
lustratis in summas difficultates deventum est, altera parte 
(II C) ea adduntur, quibus secundum scriptoris verba (250E) 
omnium nodorum resolutionem exspectaveris. Quapropter, 
sicut in non-entis pervestigatione fecimus, hic quoque primum 
utramque partem per se, deinde quae ratio inter eas sit, 
considerabimus. Et quoniam haec dialogi pars non solum 
summas summorum virorum laudes verum etiam multorum 
cum alias gravissimas reprehensiones experta est, tum doc- 
trinae a Platone alienae variis modis est accusata, sic rem 
agere nobis propositum est, ut in proximis, seposita omni 
rerum Platonicarum memoria, primum quae tandem sit So- 



38 

phistae doctrina unice ex ipsis dialogi verbis studeamus 
statuere. 

Ac primum ad censuram philosophorum recte intelle- 
gendam ante orania haec scriptoris verba probe tenenda 
sunt, quae post absolutam illam crisin 251 C leguntur: %va 
TOivvv TtQog ccTvavTag ^jluv 6 loyog fj, zovg TtiOTtoTe 
TteQi ovolag y,al otlovv dialsx^evTag , sotco ytal 
TCQog TovTovg (Antistheneos dicit) xal TtQog Tovg allovg, 
oGoig ejLmQOGd^av disdiyiiie-d^a, tcc vvv cJg ev iQcoTrjGSi Xex&r]- 
GOf-ieva. hinc consequitur, e scriptoris sententia eis, quae 
antecesserint, omnium omnino philosophorum de ente opi- 
niones esse tractatas. verum haec verba adeo premere 
viri docti non sunt ausi ^^), quia neque Pythagoreorum ^^) 
neque Anaxagorae ^^) ulla sibi videbantur vestigia depren- 
dere. Huc accedit alia difficultas, quod in hoc philosophorum 
examine, quod tanquam prima historiae philosophorum li- 
neamenta celebrant, nihilominus quosnam singulis locis 
Plato dicat, admodum dubitatum et certatum est®^). peior 
autem historia philosophiae esse non potest, quam quae sic 
describat, ut descriptum nequeas agnoscere. qua in re im- 
primis illi sldcov (plloi (248 Asq.) diversa iudicia experti 
sunt, cum alii a Platone refutari Megaricos, aUi aMegarico 
Platonem, alii a Platone Platonem reprehendi censuerint. 



60) Velut Bonitzius p. 317 'eine Kritik Platos iiber fast die 
sammtlichen Grundansichten' etc. — Groteus p. 435 verba quae 
attulimus sic explicat : -Plato announces his intention, — to confute 
all these different schools of thinkers, to whom he has made 
allusion. 

61) Schleiermacher p. 94. Steinhart p. 447. 450 'aller- 
dings ist jene Zusammenstellung nicht ganz vollstandig.' Susemihl 
p. 312. Stephan p. 2, qui hic ut ubique Steinharti vestigiis ingredi- 
tur. — Contra Zellerus (II, 343 n. 2) Pythagoreos reperit 252 B, 
ubi tamen nioug e^^ovra aTOix^la nihil nisi 'certum elementorum nu- 
merum' significat. 

62) Steinhart p. 450 eiusque pedisequus. 

63} Conferas modo: Schle iermacher p. 93 sq. Ast p. 199. 
201. Deycks p. 39 sq. Hermann p. 282 n. 52. Stallbaum p. 9. 
11. 178. al. imprimis Steinhart p. 447. 449. not. 22—27. 450. 453. 
n. 36-39. Susemihl p. 312. 298. Bonitz p. 317 n. 34. n. 38-40. 



39 

Et de hac quidem re quid statuendum videatuv, cognito 
huius criseos principio, satis tandem, ut speramus, liquebit. 
id vero nunc iam facile quivis concedet, Platonem, si sibi 
proposuisset omnes omnium philosophorum de ente opinio- 
nes examinare, idque propositum ita esset exsecutus, ut 
gravissimae opiniones desiderarentur, reliquae vix agnosce- 
rentur, non laude fuisse dignum sed reprehensione. nec 
tamen iustior esset eius modi reprehensio, quam illa, qua, 
cum Plato in repubhca (VIII. IX) docuerit, quomodo variae 
civitatis constitutiones invicem sese excipiant, ab Aristotele 
in politicorum libro VI (extr.) carpitur, quia alio quoque 
modo, quam illic expositum sit, ahum statum in alium posse 
transire usu atque exemplis constet. Verum Plato, sicuti 
illic non historiam constitutionum spectavit, fluxam illam ac 
fortuitis casibus obnoxiam, sed aeternam rerum necessitatem, 
qua quivis status reipublicae deterioris cuiusdam semina in 
se gerit, eodem modo in hac, quam Sophista exhibet, philo- 
sophorum lustratione, postquam brevi conspectu mythice ma- 
gis illos rem suam enarrasse, quam strictis argumentis de- 
monstrasse ostendit, reliquas eorum varias , quas attigit, 
opiniones alii tempori examinanda seponit ^*), ens vero sub- 
inde propria et maxime philosopha via persequitur, qua 



64) 243 C: rojv uh> Toirvv noU.m' niin xcd juna tovto axf^f/o- 
ttid-^ av ^o^rj — quocl quidem in hoc dialogo facere visum ei non 
est, sepositum fortasse 'Philosopho' — 7i€qi (U tov jueytOTov ti xcd 
tio/rjyov ttoiotov (sic optimi quique codd. — Bouitzius cum Vulg. : 
ngwTov) ^T) oxfnT^ov. GE. Tivog 6t] Uyetg ; ri (^rjXov, otl to ov (frjg 
nQOJTov SeIv (^ieQevvTjGcca&aij^ri noS^ ot liyovreg rcvTo ^r}).ovv Tjyovvrcci. 
— Errat Bonitzius. dum (p. 293 n. 7) t« noXXcc ad Tovg ccXXcog Xeyov- 
Tccg (245 E), To ccoyr^ybv nocoTov ad Tovg 6iccy.ni ^oXoyov^ivovg (ib.) re- 
fert. Patet. enim tojv fjttv roivvv noXXcZv ntQi referendura esse ad 
verba praecedentia xccl n€Ql tcJjv nXXcov ^r) tcJjv nQofiQrjLiivojv, haec 
vero respicere varios illos, quos attigit, de rerum compositione my- 
thos. hos igitur missurum se dicit et mittit, unum ilhid t6 aQxvyov 
nocjJTov persequitur. ad quod omnia, quae deinde promit et contra 
Tovg ^iccxQifloXoyovfxivovg et Tohg uXXojg XiyovTccg unicc spectant. in 
omnibus enim solum to ov (hsQevvurai, ri no&^ ol Xiyoviig avrb 6r)- 
Xovy riyovvicci. 



40 



non solum videatur quot fuerint adhuc philosophorum de 
rerum principio sed quot omnino esse possint sententiae ^^). 

Meminerinms divisiones illas, quibus sophista quaeritur. 
quamquam in vitiis earum enumerandis multi fuimus, tamen 
universam eorum caussam nondum aperuimus. quae non in 
dichotomiae methodo sed in falso eius usu quaerenda est. 
cum enim notio tum demum recte pleneque findatur, si 
membra dividendo creata totum illius ambitum expleant, unice 
bipartiendo hoc assequeris si principium progrediendi nega- 
tionem faciens duo divisionis membra contradictorie semper 
oppones. ea enim demum dichotomia, cuius altero membro 
invento alterum ilhus negatione efficiatur, cum illud ov et 
hoc jLirj ov sese invicem excludentia semper maternam notio- 
nem consumment, quin falsa sit fieri non potest. utrum 
melius sit, in talibus definitionibus, qualis est sophistae, hanc 
adhibere legem, habituram sane multum incommodi, an 
omittere omnino bipartiendi methodum, a qua est insepara- 
bihs, hic non quaeritur. nec decernere audemus, quatenus 
huius verae rationis sibi conscius fuerit Plato, cum eis, qui 
l^iez' emoTrj/iirjQ vellent dia icov loywv jtoQevsoS^ai adhibendum 
ev Talg dLaigioeoL tanquam rrjg dLaiQeoecog oitlov significaret 
ro d-axeQov sive t6 jiirj ov (253 BC). Certe vero haec bi- 
partiendi regula, quae facile ei se offert, qui longius secum 
reputet expositam illam a Platone non-entis non nihil sed 
aliud significantis indolem, mehus illustrari non potest, quam 
methodo illa in dividendis philosophorum de ente sentenths 
a scriptore adhibita. 

Quicumque de ente dixerunt et omnino dicere potue- 
runt, certum entium numerum aut definiverunt (dLa-nQi^o- 
XoyoifievoL) aut non definiverunt (allcog leyovTeg, aliter 
atque illi, i. e. certi numeri ratione non habita, rem pera- 
gentes^^)). quatenus de certo numero entium quaesivere, 



65) Ipsis verbis utimur, quibus Carneadis et Antiochi, Acade- 
micorum, dividendi ratio a Cicerone (de fin. bon. V, 6, 16) laudatur. 

66) 245 E. Vides vocabula vexatissima, hoc divisionis princi- 
pio cognito, quam simplicem vim prae se ferant. quamquam hanc 
quidem eis restituerunt iam partim Zellerus (II, 181 n.) partim 
Bonitzius (p. 294 u. 7), praeterquam quod tmv noXXMV nigi falso 



41 

aut plura statuerunt aut unum ens. quatenus vero omissa 
de numero quaestione aliter disseruere, cum praeter quan- 
titatera restet, de qua dici queat, qualitas, hanc scrutati 
enti aut corpoream naturam vindicaverunt, aut non corpo- 
ream. tertium enim, quoniam omnia, quatenus sint entia, ea- 
tenus unum esse demonstratum iam est, non datur. Vides 
quattuor sic nasci sententias, quibus omnium capitum omnes 
sensus contineantur. quinta enim esse nequit. has igitur 
deinceps sub examen philosophus vocat ^"^). 

Prima eorum est, qui plura xa ovxa statuunt, velut 
duo. quae enim cum his aguntur statim transferuntur ad 
alios omnes, ogol nXelov evog leyovot xo iiav elvai. quam- 
obrem desinamus tandem somniare de physicis quibusdam, 
qui hic refutentur. quicunque phmbus vindicavere essen- 
tiam, Jonici, Pythagorei, Eleatae — nam his quoque extra 
10 ev nisi ipsae res sensibiles, attamen repraesentatio earura 
remanebat — ipse denique Plato, quatenus plures res sen- 
sibiles uni ideae subiciendas, quin etiam quatenus plures 
ideas statuit — omnes omnino compelluntur ad conceden- 
dam necessario omnium entium unitatem ^^). 



interpretatur, de qua re n. 64 diximus. — Fundamentum igitur di- 
visionis illud ^iccxQi^oXoyov/nevoi indicat; quod vero additur (ojto? t£ 
neQi) xccl /Li^, id aut ad 245 C D respiciens premendum non est (con- 
tra Schleiermacher. ad 1. p. 339), aut contra iustum disquisitionis 
progressum ad non-entis a nobis expositas difficultates (II A) refereu- 
dum testatur, quantopere hic, ut per totum dialogiim, ante omnes 
obversentur scriptoris animo Eleatae, quod in statuendo Sophistae 
consilio gravissimum esse videbimus. 

67) Ad hoc verum totius criseos principium perspiciendum 
nemo propius accessit. quam Ribbingius in libro sagacissime 
scripto — 7iXt]V ztrjXiov yi rivog ^tTicci xokvju^t^Tovl — 'Genetische 
Darstelhmg der Platonischen Ideenlehre' (cf. I , p. 198. 200. 205 
n. 417), cuius assensione saepius etiam laetabimur. Sin autem veri- 
tatis commendatio quaedam est, duos sua sponte ad eandem venisse 
sententiam, licebit monere, omnia, de quibus non disertis secus rem 
se habere denotetur, constitisse nobis. priusquam illius libri adeundi 
facultas fieret. Ceterum dolendum est, quod per linguae — ut vide- 
tur — iniquitatem haud ubivis quid vohierit vir doctissimus possis 
perspicere. 

68) Haec opinio, omnium quae sint hic doceri unitatem, si 



42 

Transit ad eos, qui uuum ens obtinent, quoruin unicum 
exemplum praebebant Eleatae; nam in dualismum, quem 
diximus, inciderunt nolentes. horum igitur xo fV ov in plura 



excipis Stallbaumii parum philosopham enarrationem (p. 21) 
omnium fere ante Bonitzium fuit communis sententia. adde v. c. eis, 
quos Bonitzius attulit Bitterum (II, 244) Brandisium (II, 211). 
Contra Bonitzius (p. 295 n. 8) eis, qui duo principia statuant, non 
hoc solum putavit proponi, ut unum omnia esse concedant, verum 
etiam alterum, ut praeter duo illa t6 ov ut tertium ponant. verum 
enimvero (quod vel e forma orationis possis conicere) serio hoc eis 
non proponitur. quid enim ? duorum principiorum si alterum (utrum- 
vis, cijj,(fOT^QMg) dicant t6 6V, alterum 'non esse eis demonstratur : 
uonne eodem modo, si extra duo illa ponunt t6 ov, duo illa non 
sunt? omnino autem hic est cardo totius doctrinae in hoc dialogo 
propositae, ut ante omnia demonstretur, cuncta, quatenus sint, unum 
efficere. nam tota illa, de qua postea, y.oivoivia yevoJv hoc potissimum 
efficit, ut innumerabilium idearum cohors in unum quasi corpus 
compingatur. omnino autem ex eis, quae habemus dicenda, appare- 
bit, Bonitzii opinione demonstrationem everti ad totum dialogum 
recte intellegendum maxime necessariam. At, profecto, operae pre- 
tium est videre, quantum apud posteriores viri magni polleat au- 
ctoritas. Sequuntur enim Bonitzium cum Schaarschmidtius 
(Rh. Mus. 1862. p. 10. ubi infelicissime haec: *wenn dieser zugleich 
erklart, dass von der angenommenen Zweiheit des Seienden aus ent- 
weder auf eine Dreiheit oder auf eine Einheit geschlossen werden 
miisse, sieht man ganz deutHch, dass die Ideenlehre mit ihrem viel- 
fachen Seienden nicht ausschliesslich Geltung fiir ihn haben konne') 
tum adversarius eius Hayduckius (p. 13. qui praeterea haec Schaar- 
schmidtio respondet: 'Offenbar handelt es sich hier nicht darum, die 
Einheit des Seienden zu beweisen, sondern vielmehr jene dualistische 
Ansicht durch sich selbst aufzuheben, die Gegner von ihren eigenen 
Voraussetzungen aus zu widerlegen. Dass aber eine solche rein ne- 
gative Beweisfiihrung keine Folgerungen auf die positiven Ansichten 
ihres Urhebers zulasst, ist an sich zu klar, als dass' etc- — Neutrum 
vim loci gravissimi attigisse videbis) ; etiam Steinius (1,225) nimia 
credulitate laborat; Albertii sententia verbis latet (Rh. Mus. 1866- 
p. 186); Groteus (p. 413) et Stephanius (p. 16), quamquam Bo- 
nitzii rationera nusquam habent — quod melius fecissent! — tamen 
eiusdem erroris fjarticipes sunt, sicut quivis, qui quae dixerit scriptor 
magis spectat, quam quae velit- — Unum eorum, quos sciam, Bo- 
nitzii errorem penitus perspexisse video, Ribbingium(I, p. 193 n- 387). 



43 

diffindi ^^) Plato demonstrat. rem enarramus, quo clarius 
methodus, quae omnia penetrat, appareat. Primum: duo 
nomina dicunt, ev et ov. aut haec duo nomina idem signifi- 
cant — hoc ridiculum est, aut {rj ncog] 244 C) — tacetur 
quod quivis potest explere. Deinde: ex eorum principio 
nomen omnino non potest esse. aut enim aliud est, quam 
res — en ! duo habes, aut idem quod res ; tum, si est idem, 
aut nullius nomen est — quod est absurdum — aut alicuius. 
sin hoc (quandoquidem idem sunt nomen et res possuntque 
propterea permutari), non solum dicere licet: 'nomen rei', 
sed etiam 'nomen nominis', 'res rei', 'res nominis'; quae 
omnia absurda sunt'^). Accedit tertium: quid est illud, de 
quo Parmenides loquitur, totum (t6 oXov)! aut aliud est, 
quam illud 'unum' — patet consequentia ; aut idem. si idem 
est, quoniam totum partes habet, uuum quoque habet par- 
tes. has si habet, unum quidem esse potest, unitas {amo 
To ev, To dkrjd^wg fV) non potest. ergo to ov aut non est 
unitas, aut non est totum. ycjLlEnrjv jtqo^i^XrivMg dlQeGiv, 
ait Theaetetus. si t6 ov non est unitas, plura sunt quam 
unum {t6 ov et unitas; haec enim est, quia t6 ov unum 
est, ergo unitatis f.i€TfX£i, quod fieri nequiret, si haec non 
esset). sin autem t6 ov non est totum, quia sic unum tan- 
tum esset, non unitas (f jnrj oXov dia t6 TteTtovd-evai t6 
V7t ey.elvov Ttad^og — verba me iudice corrupta) e duo- 
bus alterum eveniet : aut enim totum est — tum lo oV, quo- 
niam totum excludit, non omuem essentiam amplectitur et, 
quatenus totum est, non est (orx oV); accedit, quod tum 



69) Dissentit ab liis Ribbingius; quae vero ipse narrat (I. 
201 : 'dass alle die Widerspriiche, welche an dem Eleatismiis aufge- 
zeigt werden, aus der Identification des Seienden mit der Ein- 
heit, oder daraus, dass das Seiende n u r eins sein soll, hervorgehen') 
ea eodem fere redeunt. 

70) Simplici huic. quam proponimus, loci vexatissimi explica- 
tioni omnes variorum interpretum argutias cessuras esse speramus. 
Modo restituas, antcq\iam rem ponderes. pridcm expulsam optimo- 
rum librorum (Bodl. Vat. Flor. i) lectionem (244 D): d 6i Tivog amo 
(fTjasi, avu^rjaeTCd to ovouct ovo/JUTog ovo/ua uovov, aklov dk 
ov^evbg ov. — OtVw?. — Kcu t6 (v ys, ivog ^'r ov uovov, xru toi" 
ovojuuTog liv To (Schleienn. pro avTo) i'v ov, 



u 

plura sunt, ro ov et ro oXov ; aut totum non est, tum etiam 
To ov neque est neque fit nullamque omnino habet qualita- 
tem, quia quidquid est, fit, qualitatem habet, totum sit ne- 
cesse est ^^). 

Sic neque ei philosophi, qui plura principia, neque qui 
unum statuunt, Platoni satisfaciunt. restat, ut eis pahua 
detur, qui utrorumque errores evitent. omnino autem hic 
iam monuisse utile est, per totam hanc crisin philosophorum, 
dum omnium partium vitia denotentur, prodire philosopham 
veritatem, quippe cui omnes ilh lapsus sint effugiendi, aeni- 
gmatis instar magis magisque perplexi, donec subito aliunde 
petita eluceat plena eius resolutio. 

Transit igitur philosophus a toIq diaY,Qi^oloyov^ievoLg 
ad Tovg alliOQ Uyovzag, sed quinam hi alii sunt? cum 
enim etiam ei, qui de entium numero non disquisiverint, 
certum numerum eis esse necessario debeant concedere, omnes 
iam ea criseos pars, quam tractavimus, videtur amplecti. 
qui igitur restant, de quibus nondum sit dictum? At Plato 
nequaquam sic divisit, ut ahos ab hac parte, ab illa ahos 
veht esse positos: quatenus quautitatem entis philosophi sta- 
tuerunt, eatenus absoluti sunt. quatenus autem de quahtate 
disseruere, nondum sunt examinati. cum vero vix esse possit 
philosophus, quin de qualitate principii edat sententiam, 
omnes oninino philosophi altera examinis parte, ad quam 
iam transimus, recurrunt, aha ex parte ilUc tractati, aha 
hic tractandi. 

Quicumque de ente sententiam tulere, aut in rebus 
corporeis id posuerunt, aut in incorporeis. restare videntur, 
qui in utrisque ponant. at eos secundae parti adnumeran- 
dos mox Plato demonstrat. 111 ae autem duae partes aeter- 
num bellum gerunf^^^^ non igitur certae quaedam scholae 



71) Postrema haec mance a Bonitzio (p. 296) exposita esse 
recte monuit Hayduckiiis (p. 2 n. 3). 

72) 246 C. unXnog cc/xcpoTiQwv /uaxv '"'? «f* ^uvscdrjxev. Gran- 
dia haec et nescio quid metrici habentia verba, quae genus humanum. 
quale olim fuit et nunc est, in duas partes cogitando et paene vi- 
vendo contrarias dividunt — ab eis, qui Megaricorum caussam agunt 
ad scholasticas quasdam tricas deprimuntur. 



45 

opponuntur. sed omnes philosophi. quot fuere, sunt, erunt, 
digrediuntur in bina castra. antequam autem spectamus, 
quomodo haec agmina Plato in pugnam ducat, ut aliis alios 
frangentibus appareat ab utraque parte quid verum mansu- 
rumque sit, antea paucis agendum est de eis, qui incorporea 
rerum principia statuant. de his enim, cum principium to- 
tius huius •historiae philosophorum' parum perspiceretur, 
infinita interpretum pugna coorta est. plerique enim, Schleier- 
macherum secuti, non eadem semper. qua ille, modestiaMe- 
garicos hic notari putarunt, ahi de ipsa Pktonis doctrina 
cogitarunt, cum aut hbrum a Platone abiudicarent, aut po- 
strema senectute phih^sophum opinionem suam mutasse coni- 
cerent. aut Phitonem adeo versipellem haberent, ut quibus 
de caussis sententiam gravissimam desereret. vix operae 
pretium esset quaerere ^=^). 

Verum si recta sunt, quae de totius huius criseos me- 
thodo exposuimus. si hariolatus non est Plato, cum omnes 
omnium opiniones a se examiuatas diceret, mirifico modo 
omnes omnium diversae de hoc loco sententiae "^) subito in 
unam confluunt. Tum enim Plato eis, quae contra aldojv 
q}i/.ovg profert, non hanc notat scholam vel illam, sed com- 
pellatos esse vult omnes omnino, qui in rebus incorporeis 



73) Megaricos dici putant: Schleie rmacher p. 93. Hein- 
dorf p. 382. Ast p. 201 n. 2, qui Schleiermacherum non nomiuavit. 
Deycks p.40. Hermann p. 339. 503. Stallbaum p. 9. Brandis 
p. 115. Steinhart p. 423. Susemihl p. 298. D e u s chle p. 304. 
Zeller p. 180 n. Bonitz p. 318 n. 40-, Ribbing I, p. 55. Alberti 
p. 186. Stephan p. 18. Caussae imprimis leguntur apud Schleierm. 
Deycks. Zeller. — Ignotam nobis scholam notari putavit R i 1 1 e r 
(Rh. Mus. 1828 p. 308) rectiusque postea quae hic dicuntur ad Elea- 
ticae doctrinae eam partem retulit, quae remaneat unitate iam refu- 
tata (Gesch. d. Ph. H, 246 ed. 1). — Platonem corrigi censent, di- 
verso modo rem explicantes vel non explicantes, S o c h e r p. 265. 
Ueberweg p. 277. Schaarschm idt (Rh. Mus. 1862). p. 12. Hay- 
duck p. 20 sq. Grote p. 396 a. 415. 439. — Dubiam rem reliquit 
Stein n, p. 66 n. 

74) Ne eam quidem singularem sententiam excludimus, qua de 
Pythagoreis cogitandum censet M a 1 1 e t . histoire de l'ecole de Me- 
gare etc. Paris 1845, p. LIII sq 



46 

(sidsaiv) essentiam ponant, sive unam substantiam statuant, 
sive plures (sv rj y.al Tci nolla sYdr] UyovTsg 249 C). Sed 
unde poeticus ille vigor, quo hanc sententiam ad vitae veri- 
tatem expressit? — Mea quidem sententia per totum dia- 
logum ubivis scriptoris oculis obversantur Eleatae. quam- 
quam vero huic quoque loco ex universo libri consilio mul- 
tum lucis accedet, tamen eis, quorum animi multitudine et 
auctoritate virorum non praestringuntur, ex ipso loco co- 
gnitu facile est, scriptorem agere quidem cum omnibus 
principii idealis amicis, ante oculos autem imprimis habere, 
unde vivida illa totius picturae Hneameuta repetat, doctrinam 
Eleaticam; quamquam enim, unitate illaEleatica iam supra 
refutata, magis hic conspicui sunt si qui TtoXla eYSrj, quam 
ei, qui sv eldog statuebant "^^), tamen, ut vel loco allato, ev 
V] K al Tce nolla eidrj Uyovxag, patet, praecipue ei spectan- 
tur ex eldcjv cplloig, qui ev eJdog solum colebant, idque lu- 
cide potest demonstrari. Quis enim non agnoscet Eleatas 
in eis, qui corpoream essentiam statuentium awixaxa -ml 
TYjv Xeyof.iivifjv vn avTcov dXr^d^eiav %aTa 0(.iLy.Qa diad-gavovTeg 
ev Tolg Xoyoig yeveoiv avT^ ovolag (peQOf^ievrjv tlvcc ngoGa- 
yoQevovoLv^ Eleatae fuerunt, qui principii unitate nixi, ma- 
teriem pro essentia habentibus hoc imprimis poterant obicere, 
quod materies unitate caret, y.aTa of.iLXQa diad^QavovTeg "^^), 
quod argumentum a noXlwv eidcov q)iXoLg adhibitum videli- 
cet multo minorem vim habet. Eleatae porro fuerunt, ut 
constat exemplo Zenonis in Parmenide Platonico, qui modo 
eristico {ev Tolg Xoyoig?) rebus corporeis, quia unitate ca- 
rent, denegabant essentiam (yeveoLv dvT^ ovoiag) nec minus 
perpetuum rerum fluxum (yeveoLv — (peQOf-ievriv) proferebant. 
Huc accedunt diserta Platonis verba 248 B: Tax' ovv, d 
06«m;T£, avTwv ttjv nQog TavTa dnoxQLOLV ov fiev ov na- 
Ta%oveLg, eycj de l'oiog d La ovvrjd-eLav. haec sunt eius 
verba, de quo nihil scimus, nisi esse eum t6 fiev yevog e^ 
EXeag, eTalQov de tcov dfLcpl JJaQfievidrjv xal Zrjvtova (216 A) ; 
cumque illa verba satis commode possint abesse, cur ea 



75) Cum his confer Kitteri seHtentiam not. 73 laudatam. 

76) Ad quae verba intellegenda parum sufficiunt allata aZel- 
lero (II, 182 n. 1) etRibbingio (I, 207 n. 420), ut alios mittam 



addiderit Plato, nisi quibiis siginficaret ubi potissimum elScdv 
q)iloi quaerendi sint, nemo poterit dicere. Omnino autem 
eorum, qui de Megaricis cogitant, efficacissimum quidem est 
argum^ntum, quod alios, quos notari putemus, non habemus, 
quae vero praeterea proferunt, ea ideo quadrant ad Mega- 
ricos, quia quadrant ad Eleatas, a quibus illi sunt orti. Qui 
vero hunc locum ex universo totius partis, totius dialogi 
consilio ponderat, is concedet, disputari haec contra omnes 
ideahstas {eUcov cpl/.ovg), qui et quatenus erroris, qui note- 
tur, sint participes, fingi autem hic poetico quodam vigore 
eorum imaginem plerisque lineis ex Eleatarum doctrina 
desumptis, nisi quod ad eos quoque extendatur reprehensio, 
qui — sive fuere unquam, sive non fuere '^'^), — non unum 
t6 ov sed plura eidr] statuant, similes illos quidem extrin- 
secus Platonis, revera autem puros putos Eleatas. 

Sed iam satis de his. veniamus tandem ad examen, 
cui ipsi non minus quam adversarii eorum subiciuntur. quod 
quoniam alias bene iam expositum legitur^^), nolumus pki- 
ribus hic enarrare. exhibemus sola, quae ad universum Pla- 
tonis consihum illustrandum faciant. 

Materialistae sunt, quibus corpus et essentia idem est. 
at quoniam anima eiusque qualitates et adesse corpori et 
abesse ab eo possunt, ess'e etiam eas concedendum est con- 
clusione Platonica, cumque, si non animae, saltem eius vir- 
tutum incorporea natura negari nequeat, sunt res incorporeae 
i. e. eidr] "^9). essentia igitur — sic coguntur concludere 
materiahstae — id est, quod illis simulque corporibus com- 
mune sit. quid hoc est? dvvaf.ug xov noielv 1] Ticxoxeiv. — 
Quicumque Sophistae legendi ius sibi peperit lecto Theaeteto 
quid haec sibi veHnt statim intelleget. traduxit enim philo- 
sophus materiahstarum brutam illam et squalentem ovalav 



77) Alia qiiaestio est : Megarici an noXXa £i6rj statuerint? Quod 
nobis quidem verisimile esse non videtur. 

78) Apud Bonitzium, qui Herculis similis Augiae quasdam 
cloacas hic perpurgavit (p. 297 n. 10). 

79) Mala sane ideae Platonicae definitio! Verum quoniam 
quaevis idea est ens incorporeum, quodvis ens iucorporeum — exci- 
pienda fortasse anima — idea, hic sufficiet. 



48 

ad sensualistarum commune cum Heraclito principium, per- 
petuam omnium quae sunt ydvr^oiv, ita ut sit, quod movea- 
tur, moveatur quod sit, ovoia et xlvrjoig sint idem ^^). Quid 
vero? refutatam iam in Theaeteto illam opinionem cur hic 
Plato revocat? 

Tanquam mater amans, aegrotus cui iacet infans, 
Anxia conquirens herbas dirumque venenum 
Balnea mente parat scita medicata, suisque 
Immergit manibus pueri torpentia membra, 
Ut redeant misero vegetamina prisca salusque: 
At simulac fecit, ne sint medicamiua noxae, 
Damnosas effundit aquas virusque recondit — 
similiter Plato volubilem illam ac fervidam mvyjoeo^g undam 
praeparavit, quam adhibeat ad animandum et excitandum 
rigidum illud ac paene emortuum Eleatarum oV, adhibitam 
vero ylvrjoLv suae regioni, yeveoei, statim remittat. Trans- 
fert enim y.Lvi]OLv illam seu dvva^tv zov noLsiv rj naoiuvj 
cui yeveoLv tantum Eleatae tribuebant, etiam ad ovoiav, pri- 
mum demonstrans, ovoiavj quatenus cognoscatur, eatenus 
moveri quoque quodammodo, — de quo postea; deinde 
exclamans ^^), tco TtavTelwg ovtl derogare vovv, Lcorjv, ipvxrjv 
et propterea yJvrjoiv, id esse nefas. Sequitur, to navTeXtjg 
ov moveri^2). cumque igitur id, quod omnibus, quae sunt, 
commune sit, yivrjOLg sit : to ynvelod^aL videtur esse ro eivai, 
To 'Mvov/nevov autem to llv, quam sententiam Plato, cum t6 
eivac et to ov nomine — ut vidimus — non distinguat, ex- 
pressit sic : yal t6 yj.vovfj.evov drj nal yivrjOLV ovyxcoQrjTtov 
iog ovca ^^). Hactenus scriptor cum materialistis, postquam 
ad sensualismum eos convertit, contra eldcov (pilovg pugnat, 



80) Probe tenendum est, xivrjaiv et ^vvaniv tov noialv ^ na- 
aytiv hic prorsus esse idem. nam rb notelv et ro naa/siv non xivi^- 
aeig sunt sed exyom xivriaEoyg (sicuti (^viut/ueojg), quae et faciendi (jov 
noietv) et fiendi {tov naa/m') quasi est mater. cf. Theaet. 156 A. 

81) Secus Hayduckio p. 2 n. 3 visum est. 

82) Deest haec conclusio (cf. Bonitz p. 299 n. 11); vix tamen 
ea possumus carere, nescioque an exciderit. 

83) 249 B. nisi forte haec quoque verba (cf. not. praec.) cor- 
ruptionis sunt participia. 



49 

ita ut paene timere incipiaS; ne iiistum sit Schaarschmidtii 
convicium. eum "einen groben Realisten' dicentis; at subito 
vera eius natura emicat simulque ingens discrimen, quo 
oioiciv et yivaon- distare ceuset. hoc modo : ■verum est. nisi 
t6 ov moveatur. tolli eius cognitionem. at nequaquam conce- 
dimus qeoniuva v.cti yuvovuava n^avv^ elvai (balneum adhibi- 
tum effimdit). nam nisi t6 ov habet se /.aTa TaiTa y.ai 
Tiaoi t6 aiTo, non minus tolhtur cognitio. quod cum ante 
omnia philosopho cavendura sit, sequitur, ut t6 ov simul 
moveatur et non moveatur, quod puerorum voti inanis est 
simile'. 

Quis non \idet. maximam aporiam hic proponi? — at 
multos viros doctos lusit securitas. qua hanc difficultatem 
Plato transit. ut multo minorem clamore extollat. Pergit 
enim sic: ^ro ov et movetur et stat. ergo sunt motio et 
statio (conclusione Pkitonica), habent essentiam. ergo essen- 
tia tertium est praeter duas illas, quod eas in se contineat. 
ipsa vero essentia /.ava ttv aiTov cfvaiv neque movetur, 
neque stat. quod absurdum est'. Duas igitui* habemus sen- 
tentias. quae bellum gerant civile et externum. primum: 
t6 ov et movetur et stat. tum: i6 ov neque raove- 
tur neque stat. his adde tertium nodum: t6 ov neque 
potest esse rro/,/.a, neque ev. 

Hic finis, haec summa est aeuigmatis, quod diximus. 
Philosophus, quaerens rerum omnium principium, pervesti- 
gavit quotquot esse possunt sententias; rehquis omnibus 
compulsus est ad principii Eleatici unitatem et immobilita- 
tem, sed neque in hac neque in iUa licuit persistere. immo 
ad contraria reiectus in maximas, quas enumeravimus, repu- 
gnantias se induit. sequitur, solam eam sententiam veram 
esse posse, quae omnes aenigmatis nodos una resolvat, eam- 
que deinde exposita idearum communione Plato exhibet. ad 
quam priusquam transimus, pauca praemittenda sunt. quam- 
quam enim Plato ad ea, quae sequuntur modo prorsus 
abrupto transit, tameu luturae disquisitionis semina quae- 
dam eis, quae antecedunt, sapientissime iecit, eaque restat 
ut ostendamus. Orsus erat philosophus a primis philoso- 
phiae initiis, nihil praeter essentiam ror ovrog pro funda- 
mento ponens. demonstrando deinde obtinuit tol oviog 

4 



50 

et unitatem et incorpoream essentiam, ita ut, cum idea Pla- 
tonica sit quidquid habeat incorpoream essentiam, dicere 
possis, hoc libro demonstrando expugnatam et contra vario- 
rum adversariorum obiectiones firmatam prodire omnium 
primam, utpote dominam et matrem, tov ovTog ideam. sed 
quoniam haec ipsa entis idea et motionis et stationis parti- 
ceps sit necesse est, apparet, conclusione Platonica, non 
minus alias esse duas ideas, v.ivriGLv et GTaoiv. haec igitur 
tria demonstratur esse ovTcog ovva: y.tvr]OLv et OTaoiv et ipsum 
t6 ov vel, ut distinguamus quae non verbis sed re distincta 
a Platone diximus, to elvai, lam vero haec tria non tan- 
quam tria corpora sese invicem excludunt et determinant, 
sed modo mirifico aliud alius ope indigent. participia enim 
sunt t6 ov yav7]0£cog et OTaoecog, mvr]Oig et OTaoig tov ov- 
Togj ita ut aliud sit aliud nec tamen sit, videanturque tria 
illa modo esse discreta atque inimica, modo in unum omnia 
confluentia. lamque nunc perspicere licet lepidum, quem 
diximus, modum, quo duo illa, quae statuimus, ro ov et to 
elvaL uno vocabulo usus Plato nihilominus distinguat. ut 
enim veteres rationes arithmeticas geometricis figuris sole- 
bant describere, similiter Plato, dum nos dicimus : Vo elvai 
tertium est praeter mvrjGiv et oTaoiv, sed omnia haec tria 
Tov elvai sunt participia et propterea ovTa^ — haec eadem 
sic effatur: tqLtov aqa tl Ttaqa TavTa t6 ov iv Trj ifJvxfj 
Tid-eig^ cjog vn^ meivov ti]v ts OTaoiv y,al ttJv mvr]Oiv 7C€Qi- 
e%o^evr]v (250 B). Nescio an huic loco particula saltem 
debeatur laudis, qua logici nostri celebrant eum, cui primo 
in mentem venerit, miram notionum excludendi et includendi 
vim pictis circuHs illustrare. Sed haec in transcursu. tan- 
tum teneamus, tria apparuisse ovTcog ovTa, i. e. tres ideas: 
Tc ov, }iivr]Oiv, GTaOiv. 

Quae de generum communione deinde Plato pro- 
fectus a mera experientia demonstrat, genera neque omnia 
neque nulla, sed certa certo modo sociari, tum 'epica abun- 
dantia' ^*) quinque exemplis illustrat, ita ut et t6 /u?} ov 
illud tandem modo, quem vidimus, denudetur et omnino 



84) Verba Ribbingii (I, 217). 



I 



51 

notionum mira sese recipiendi facultas eluceat, ea omnia, 
cum et per se perspicua sint et a Bonitzio satis exposita ®^), 
bene Graece potius legantur, quam male Latine. Sed quae- 
nam sunt illa yivt], de quibus hic agitur? sunt enim, qui 
Steinhartum (III, 424. 441 al.) secuti distinguendum censeant 
apud Platonem inter notiones et ideas ^^) ; quibus hic de 
mentis notionibus tantum agi videtur. Contra plerorumque 
consensu eiusmodi distinctio apud Platonem omnino facienda 
non est ^^). neque nos videmus, quid esse possit Platonis 
idea praeter notiouem vel potius notionis quoddam obiectum, 
vnoGTaoei effectum. Sed fortasse de notionibus Plato logice 
hic disseruit quae metaphysice postmodo ad ideas trans- 
ferret? Hanc Susemihlii (I, 302) opinionem cadere censuerim 
in '/.oLvd illa Theaeteti (184 Csq.), excludentia neque do^av 
neque errorem, quae ambo perfecta notionis eoque ideae 
cognitione excluduntur, sicut omnino tota Theaeteti disqui- 
sitio mere psychologica est; at Sophistae yivrij de quibus 
dicimus, ideas esse demonstratu haud difficile est. quam- 
quam nequaquam probare possumus Bonitzii opinionem, 
qui putat (p. 331) disputationem de generum communione, 
si ad notiones, non ad ideas pertineret, fore admodum 'tri- 
vialem'. fuit enim profecto, cum essent novissima, quae 
hodie in scholarum logicarum triviis prostant, nec male 
quodammodo Schaarschmidtius dixit ^^), non minus ista fore 
trivialia, si ad ideas pertinerent. Sed aUa sunt, quibus de 
ideis cogitandum esse sine uUo dubio appareat. primum 
enim inter haec yivrj et ideas distinguendum esse nullo 
nusquam verbo Plato indicavit; immo, omnia idearum no- 



85 j Bonitz p. 299 sq. — Nisi quod verba 255 AB a Bonitzio 
(p. 301) praetermissa uixQoXoyfag evsxa raonemus. 

86) Similiter inter ideas Platonicas et notiones distinguit 
Schopenhauerus (Die Welt a. W. u. V. I, §49. p. 275 sq. ed. 3); 
et ille quidem suo iure; non enim interpretari vult Platonem sed 
emendare. 

87) cf. Susemihl in J. J. V. LXVIII, p.414sq. Bonitzp.320. 
Ribbing I. 212 n. 

88} Rh. Mu8. 1862, p. 21. Quamquam postea xoivouvlav pro- 
pterea vult esse trivialem. quia logica sit, Plat. Schr. p. 217 sq. 



52 

mina: Ideai, eidrj, yevrj, passim et promiscue hac Sophistae^ 
parte occurrimt, nec desunt alia illa : ovtcoq oV, (.lExixsi etc. 
Idem sequitur ex exemplis, quibus res geritur. Nam to oV, 
y.lvr]Giv, GTccoiv ideas esse in praecedentibus a Platone vidi- 
mus demonstratum ; quae vero siccedimt^ Tavzov et d-ccTSQov, 
in eorum essentia firmanda multus est, 254 E— 255 E, ne- 
que video cur tam miram diligentiam ea in re adhibuerit, 
nisi quia de idearum essentia demonstranda agitur; quae 
omnia si cui rem dubiam relinquere videantur, ei persuade- 
bunt verba, quibus idea Toi; i-ir] ovTog describitur 258BC ^^). 
Sequitur igitur, ut omnia illa yevt], quorum haec quinque 
exempla sunt, i. e. omnia rerum praedicata (251 A), cum et 
adesse possint et abesse (247 A), sint ideae (conclasione Pla- 
tonica). Quamquam autem huic sententiae, quae ad expo- 
nendam generum communionem sine demonstratione sumi- 
tur: 'esse ideas omnia rerum praedicata', peti potest ex 
eis quae antecesserunt quoddam fundamentum, tamen nostra 
opinione neque ipse Sophista neque Theaetetus sufficiunt 
soli ad firmandam eius auctoritatem. sed haec ultra nostrum 
propositum sunt. ceterum, cum eam sententiam mecum re- 
peto, e qua statuit Plato primum logicas notiones, postea 
metaphysicas ideas, subit animum recordatio mythi in Po- 
litico narrati, in quo senes ad infantiam redeunt. 

Sunt igitur genera illa, quorum in Sophista exponitur 
communio, ideae ahudque nihil, neqae eorum probamus 
sententiam, qui alio modo, quam supra dictum est, duplex 
ov statuunt. lam vero duplicem illam, quam de ente ob- 
servavimus, naturam latius per notionum systema eflfusam 
videmus, quae res, cum ad totam Koivcoviav perspiciendam 
utiUssima sit, paullo longius repetentibus est illustranda. 

Vocabuli 'est', quo subiectum et praedicatum iungimus, 
nemo non videt vim esse ambiguam. aut enim propriam 
naturam retinens significat, subiecti essentiam eo, quod 
sequatur, praedicato referri integram, ita ut subiectum et 
praedicatum sese invicem involvant et iudicium nascatur 



89) Cum his conf., quae in eandem sententiam disputavit Rib- 
bing (I, 212 sq. n.). 



5$ 

q. d. identicum. quoniam vero fieri solet notionum admira- 
bili in omne tempus indole, ut plures notiones in unam 
coniungere, ab hac vero cum aliis sociata rursus ascendere 
queas ad altiorem, etiam hic utimur vocabulo est, quo alte- 
ram notionem alteri subiectam indicemus. lamque Graeci, 
ubi primum cogitandi vim experti sophistarum aetate ex- 
sultare coeperunt libertate nondum satis refrenata, cuius 
rei cum aha apud Platonem exempla sunt, tum Euthydemus 
exstat celeberrimum documentum: ea aetate maximo fuit 
subsidio, quo captiones tunc temporis incredibili voluptate 
exceptae latitare possent, duplex ille usus vocabuli est. ita 
ut vir gravitate magis quam ingenii lumine insignis, Anti- 
sthenes, in prima illa vocabuli vi adeo censeret persistendum, 
ut nulla iudicia nisi q. d. identica vellet concedere. quaesi- 
verunt, quomodo homo cogitans eo absurditatis potuerit 
devenire, suntque qui credant, Antisthenem (sicut sophistas) 
erroris, quem vendiderit, sibi fuisse conscium {elQ(oviyi6v.) 
Verum ut etiam nostra aetate esse videmus, qui doctrinam in- 
credibilem et penitus absurdam studeant propagare, nec tamen 
ideo simulatione utantur, sed candide ac sincere exiguum 
opinionum systema, quod bene cohaereat, falsum autem sit, 
cum coustet e notionibus falsis, postquam bene diuque ex- 
positum tandem intellexere, disputando corroboravere, vi 
vendo adamavere, tueantur postea in omne tempus neque 
ulUs rationum machinis ad veriorem intellegentiam queant 
propelli, sed mentis angustiis perfruantur errorisque beneficio 
sint q. d. felices — simihter mea sententia Antisthenis quo- 
que vitium cum Platone etAristotele in mentis paupertate, 
7i€via zrjg TteQt q^QovrjOiv KzijOecog (251 C), quaerendum est, 
idque verum esse optime cognoscitur e labore, quo Plato in 
Sophistae parte, de qua dicimus, contrariam sententiam 
studet firmare. Etenim Plato, cum notionum (i. e. idearum) 
systema variamque oarum societatem perspiceret, hanc vero 
non minus quam identitatem propter incuriam tcov Ti]g 
ylMoarjg vojnod^sTdjVj quam saepe accusat, eodem vocabulo 
'est' videret significari, dum accurate loquitur copulao, so- 
cietatem tantummodo significanti, aliud vocabulum ^uTtxti 
substituit. hoc igitur vocabulo, quo aUas uti solet ad f.d- 
^e^iv Idacov significandam, quae est rebus sensibilibus, 



54 

in Sophista, ubi de illis omnino non quaeritur, adhibet ad 
explicandam rationem toto genere diversam, qua alia idea 
alius est particeps ; quod a nonnullis confusum est. lamque, 
quamquam xlvrjGig non est zavTOv, TavTov non to ov etc., 
nihilominus KLvrjaig quatenus f.ieTexei Tamov^ eatenus est 
TavTov. hanc igitur duplicitatem per omnes ideas possis 
persequi, cumque in multis secum ferat speciem quandam 
ambiguitatis, in aliis etiam duplici vocabuli forma potest 
internosci {ravTov^ TavTOTTqg^ klvoviluvov, xivrjGig); in entis 
idea, cum formis diversis exprimi queat, a Platone expressa 
non est. et sic in hoc quoque ambiguitas. quae enim nos 
dicimus: mvrjaig est ov sed non fimt, Plato duabus vocibus 
non disiunctis dicit: mvrjGtg f^isTexsL i^ov ovTog (tov elvai 
proprie dixisset) sed non est ov {elvai); yilvrjGig est ov et 
ovy, ov ^^). 

Magna et paene timida admiratio, qua eiusmodi senten- 
tiam scriptor promit non minus quam lata illa et operosa dili- 
gentia, qua omnia ab omni parte studet firmare, diserto testi- 
monio sunt, fuisse haec omnia illo tempore perquam nova. sicut 
autem puerulis, dum incalescunt narrando quae nobis dudum 
sunt notissima, haud invitas aures praebemus, similiter est 
quaedam voluptas spectare Platonem, dum prima omnis 
philosophiae cognitionis fundamenta, haud nescius ipse ^% 
iacit. lam vero ponas cum Schaarschmidtio (p. 221 sq.), ei 
qui Sophistam scripserit, praesto fuisse amplum illum Ari- 
stotelis apparatum logicum. quae caussa potest fuisse, cur, 
cum haec suppeditarent, in illis sese mallet excruciare? 

Venimus ad extremam huius negotii analytici partem, 
qua generum communionem edocti illas studeamus vincere 
difficultates, quae ro ov quaerentibus in tam horridum aeni- 
gmatis ambitum excreverant. ac primae illae de numero 
entium dubitationes subito evanescunt. ens neque unum est 
neque plura, quia utrumque est. unum ens est, quod infini- 



90) Conferas imprimis locum 256 AB. 

91) 261 B. iCyuo o yWOv^Mv ^v rouro/? (non 'quae leviora sunt 
ac faciliora' ut putat Stallb., sed 'quae omnium aliorum fundamenta 
sunt' ut manifestum est ex insequcntibus :) dQaaEisv av iv cclXoig rj 
fiTjdiv Iv Ixetvoig icvvto)V rj xa), naXiv €ig tovni a ihiv ccno}<Jt^€( g: 



55 

tum eorum quae sunt, i. e. idearum, mimerum amplectatur; 
unum, quod In plura se findat, plura, quae in unum coeant. 
Nec difficilius is resolvitur nodus, quem pro difficillimo se 
habere scriptor simulaverat. ^OTaoLg et yJvrjaig sunt. id 
vero, quo sunt, t6 ov neque GTctoig est neque -aLvrjOig. xara 
Tijv avTov (piOLV aqa xo ov ovxe €OTr]y,sv ovts y.LvelTaC 
(250 C). rectissime, yxaa tt^v avTov cpvoLv. quoniam vero 
nihil obstare vidimus, quominus ideae etiam eorum fiant 
participes, quae extra propriam naturam sunt, hac 
quidem a parte nihil impedit, quominus to ov, quamvis a 
OTaoEL et y.LvrjOSL secretum, tamen vel moveatur, vel stet. 
Haec nos traducunt ad difficultatem omnium ultimam et 
gravissimam, quam si contigerit feliciter enodare, nihil re- 
stabit in Sophista, quod explicationem non habeat. 

To oV, t6 TiavTeXtdg ov, i. e. totum idearum regnum 
cognosci nequit nisi movetur, cognosci nequit nisi stat, sem- 
per idem manet; to) dij cpLloo6(p(o y.al TavTa (cognitionem) 
y.akLOTa TLf.i(jJVTL naoa^ tog eoiyev, avayy.ri, dLa TavTa /^irjTe 
Tcov ev 7] y.al tcc no?./.d eLdt] }.ey6vT(ov t6 nav eoTr]y.6g 
dnodeyeod^aL^ tcov Te av navTaxf/ t6 ov xlvovvt^ov f.ir]de to 
7taQanav ayoveiv^ dV.a y.aTa Trjv t(ov naldcov evyr^v, ooa 
aylvTjTa y,ai y.eyivrii.Levaj to ov Te y.al t6 ndv ^vvafLcpoTega 
UyeLv (249 C). 

Magno et paene dixerim nimio testimonio est, quantam 
a legentibus dihgentiam et industriam Plato postulet, quod 
hanc immanem difficultatem, tanquam rem promat paten- 
tem, praeterit, neque eam directo in eis, quae sequuntur, 
rursus tangit, nisi forte huc referenda est, quam postea 
dicit, OTaoLi-Log y.ivrjOLg (256 B), quae res mihi non satis li- 
quet ^2) neque fere magni momenti est. IUa vero Platonis 



92) 'Unverkennbar ist die Riickbeziehung' iudice B o n i t z i o 
(p. 302 n. 16), santque quae hanc opinionem commendent. Quae 
vero me cogant in dubio rem relinquere haec sunt: primum loco 
256BC forma conditionalis f? ttjj uere kdju ^avev — ovStv av rjV 
itTonov videtur indicare, sermonem hic esse de eis, quae fieri ne- 
queant. deinde de communione aTuaecog et xtvi^aecog sermo est, quae 
nequaquam 'mittelbar' sequitur, si t6 ov utriusque est particeps. 
denique il^yxovreg cog taTi x«r« (fvaiv TctvTtj possis quoquc vertere: 



56 

calliditas multos viros doctos in errorem induxit. Primum- 
que haud desunt, qui, dum ad minorem difficultatem animos 
advertunt, neque observant neque explanant maiorem ^^). 
Alii eatenus rem tetigerunt, ut hoc unum intellegas, pro- 
priam loci vim eos fugisse; sive hanc statuunt sententiam 
'et KiVTjGig et GTccatg sunt' ^^) ; sive hanc : ' ro ov aut move- 
tur aut stat' ^^) ; sive nescio quam tov ovtoq mixtionem scri- 
ptori sibi videbantur obicere posse ^^). Venimus ad eos, qui 
rei obscurae mysticam interpretationem convenire videntur 
putasse. Et quae quidem Astius, verba a Schleiermachero 
mutuatus, narrat de motu et statu in essentia, quam 'vitam' 
dicit, sese invicem 'penetrantibus', ea ipse fortasse non ma- 
gis potuit intellegere, quam nos ^^). Contra Steinhartus in 
T(^ ovTi omnia contraria 'sublata' esse dicit, ad quod mira- 
culum efficiendum deum introduxit — ex machina, si quid 
sentiam licet dicere ^^). Alteram verborum Platonis partem 
nimis, alteram parum prementes recentiori aetate sunt qui 
putent, in Sophista doceri idearum mobihtatem seu motio- 
nem. hinc Deuschleus quaenam sit illa Idecov ■/.ivrjoig com- 
paratis aliis Platonis de motione sententiis studuit rimari ^^), 

'refutantes, hoc natura fieri posse,' et ad eos locos referre, ubi icivri- 
asbjg et aTaaewg communio raig ^eyCaiaig avayxctig advvarog dicitur 
252 C. 254 D. 255 E. cf. 250 A sq. Sed. ut dixi, non liquet, neque 
Heindorfi (p. 413) et Schleiermacheri (p. 343) aliquid excidisse 
suspicantium sententia tangitur eis, quae contra Stallbaumius 
(p. 195) incassum disseruit. 

93) Brandis II, 214. Deusclile p. 304. Munk p. 429. 
Alberti p. 187. Stein p. 226. 

94) Ritter Gesch. d. Ph. II, 248. Susemihl (?) p. 300 'Man 
muss daher vielmehr Bewegen so gut wie Bewegtwerden fiir seiend 
crklaren oder, was dasselbe sagt, dem Sein beilegen. 
Grote p. 441: 'the intelligible world contains — change and un- 
changeableness. cf. p. 461 n. 

95) Socher p. 266. 

96) Schaarschmidt Rh. Mus. 1862, p. 13. 

97) Ast p. 212. 

98) Steinhart III, 439. Nihil enim ad hunc locum illustran- 
dum facere episodium (249 A) postea demonstrabitur. Steinhartum 
alii secuti sunt. cf. quae contra eos disseruit Ribbing I, 214 sq. 
n. 428. 

99) Deuschle in J. J. vol. LXXL 1855, p. 176—181. 



57 

Zellerus non moveri sed movere ideas ratus pro viribus 
eas accepit, quae rerum sensibilium siut caussae etfectri- 
ces 1^^); motum idearum a sene Platone doceri Ueber- 
wegius ^^^), motum idearum a Platone doctum esse non posse 
Schaarschmidtius ^^-) censuere; eundem motum Hayduckius 
defendit, y.ivt^Gacog ideam nimirum y.iVElod^ca (secundum illud 
'pistores quod edant semper habere solent') pariim feliciter 
ratus ^'^^), — omnes omnino, puto, non satis secum reputan- 
tes, cur et quatenus Plato moveri ideas dixerit ^^^). 
Contra Schleiermachero obversata esse videtur ea, quam 
plerumque dicunt rerum in ideis inhaerentiam ^^^). quam 
sententiam sic possis tueri: ideae semper eaedem manent. 
cum vero adsint rebus sensibihbus, eae autem perpetuo 
fluant, etiam ideae aha aham semper excipiunt et quasi 
expellunt et propterea, quamquam nunquam mutantur («>.- 
loLwoeL)^ tamen in perpetuo motu {(fOQa) sunt. at si rem 
accurate perpendis non ideas moveri sed tantummodo res 
sensibiles facile concedes. nam non formae accedunt et 
abeunt, sed res in similitudinem formarum excrescunt et 
decrescunt ^^^). Utut autem ea res est, Sophista, ut postea 



100) Zeller, Ph. d. Gr. II, p. 437 sq. Nequaqiiam hanc opinio- 
nem per se reprobamus, sed ab hoc loco arcendam censemus. 

101) Ueberweg, Untersuchungen p. 275 sq. cf, Grundriss d. 
Gesch. d. Ph. I, (ed. 2) p. 107. 

102) Schaarschmidt, Rh. Mus. 1862, p. 11. Plat. Schr. p. 
205 sq. 

103) Hayduck p. 15 sq. 

104) Mirifico modo B o n i t z i u s (p. 328) quamquam recte cogi- 
tavit de possibilitate communionis, qua ideae sint 'vires', 
tamen, quia yJvrjaig et GTaaig sint orr«, to ov quoque censet possc 
xiv6La&cu et kardvai, 'da in der Gemeinschaft Gegenseitigkeit hegt' (!). 
— Transire cogor Ribbingium. quia eius dicta (I, 209 sq. n. 425) 
dedita opera ad sententiae unitatem colHgere nequivi. 

105) Schleiermacher p. 91: 'Zuerst wird auf das wahrc 
Leben des Seienden, in welchem sich alle Gegensatze durchdringen, 
hingewiesen, und zugleich darauf, dass Erkenntniss weder ohne Ruhe 
noch ohne Bewegung, weder ohne stehendes noch ohne fliessendes, 
weder ohne Beharren noch ohne Werden bestehcu konne, sondern 
beider ineinander bediirfe.' cf. etiam Susemihl I, 299 sq. 

106j Omniuo, si licet opinionem iacere de re graviori, totum 



58 

demonstrabimus, in idearum cum rebus sensibilibus relatio- 
nem omnino non inquirit, qua in re etiam Stallbaumium *<>■') 
lapsum videmus, qui ceterum hoc quidem loco verae expli- 
cationi proximus est omnium. 

Sed iam quid ipsi sentiamus exponendum est. — - Ideae 
moventur et non moventur. Non moventur: nam sese sem- 
per habent y.aTa. Tavxa y.al Moavrcog xal ttsqI t6 avTo 
(249 C). et quamquam ideas in spatio non esse hoc quidem 
dialogo non docetur, tamen vel per se apparet, de ea mo- 
tione, quae in alXoUooLv et (pogav a Platone dividitur ^"^), 
quae id, quod movetur, ad yevsoiv detrahit, propter illud 
xara TavTo. y,al cooavTcog Tteql to avTO omnino non esse 
cogitandum. immo mirifica quaedam esse videtur motio, 
quae nihilominus ideis ascribitur, neque eam cernere possis 
nisi quaesieris, cur hic ideae moveri dicantur. Duae sunt 
caussae ^^^), quarum quae secundo loco legitur, ea caussa 
non est. Subito enim scriptor modo abruptissimo exclamat: 
'quid? Tt5 TtavTeXcog ovtl potestne negari vovg"^ sin autem 
vovv habet, nonne vitam, si vitam nonne animam, si animam 
nonne motionem habet?' — Strenua dialectica, Sophistae 
dialogi decus, his verbis, quae neque cum antecedentibus 
neque cum sequentibus cohaerent, subito interrumpitur ; non 
iam certis notionibus sed mythice per anthropomorphismos 
q. d. res agitur; optatur, non demonstratur *^<^) ; futurae 



hoc certamen, sintne ideae Platonis rebus 'immanentes' an 'transcen- 
dentes,' nescio quid habet permiri. cum enim Plato disertis verbis 
omne spatium ab ideis arcuerit, lepida res est quaerere et disputare, 
ubi locorum ideae quaerendae sint. Plato vero, dum spatium ideis 
non concedit, vetare mihi videtur, ne de communione idearum et 
sensibilium ultra imagines, quibus ipse utitur, progrediamur. 

107) p. 40. '(ideae), quum et ad se ipsas et ad res singulares, 
quae iis subiectae sunt, referantur, quandoquidem ita demum aliquam 
inter se habent communionem, etiam moveri existimandae sunt.' 

108) Theaet. 181 CB. Parm. 138 B. 

109) Has duas iS^wv xivrjaecag demonstrationes confudit S ch a a r- 
schmidtius (Rh. Mus. 1862, p. 13), quod post Hayduckium 
(p. 17j iterum monendum est, quia Schaarschmidtius errorem mani- 
festum Hayduckio non concessit, respondens contra, quae legere 
operae sit pretium (Pl. Schr. p. 213 n. 2). 

110) Rectissime de hoc loco Bonitzius iudicat p. 331. 



59 

quaestiones portendimtur, non tractantur praesentes; neque 
dialogum illa illustrant, neque ex eo lucem accipiunt. idque 
ipse scriptor satis declaravit, finito hoc episodio efficiens 
conclusionem insequentem (^vuiiaiveL yovv y.xl) unice ex eis, 
quae episodium ipsum antecedunt. ex his igitur solis, quae- 
rentes quam yJvrjOiv ideis Plato tribuat, lucem petimus. 
demonstratur autem ibi sic: mens cognoscit, ideae cogno- 
scuntur. cognoscere est facere, ergo ideae, si cognoscuntur, 
patiuntur et — dia t6 Tvaoxeiv — moventur. igitur: 'qua- 
tenus ideae cognoscuntur, eatenus moventur' i^O- 
Sed quid omnino cognitioni cum motione est commune? — 
Duplex cognitionis munus est, primum, elg f.iiav ideav gvvo- 
Qiovra aysLV xa Ttoklaxfj dL€G7raQineva, deinde Ttahv xofr' el'din 
dvvaGd^aL Tefiveiv, ut legitur loco Phaedri notissimo (265 D 
sq.); aut enim plures notiones uni subiungis, aut unam in 
plures secas; aut ascendis aut descendis in notionum 
gradato systemate, idque est negotium cognitionis et praeter 
hoc nullum. iam vero quis non videt hanc seiungendi et 
coniungendi industriam apte et commode sub imagine 
motionis repraesentari? qui sic cum notionibus agit, i. e. 
qui cognoscit, is movet quodammodo notiones; quod vero 
facit in notionibus, id fit in ideis, notionum obiectis; qua- 
tenus igitur cognoscuntur, eatenus moventur. Est igitur idea- 
rum motio aeterna illa relatio, qua alia alius vario modo 
est particeps, una plures, plures unam efficiunt et quasi 
gignunt, denique quidquid de y.oLvwvla yevcov subinde doce- 
tur et exempUs illustratur. Bene hic teneas , cognitionem 
Platonis sententia excludere errorem. etiam qui eiTat in 
■aoLvolg versatur ; sed ideae non reagunt q. d. ; quidquid 
autem volvendo et movendo veras notiones efficitur, ei 
respondet idearum constans et aeterna relatio. similes sunt 
ideae speculo, quod, quamvis vitream planitiem retineat xara 
TavTcty wGavTiog, tamen quidquid extra movetur, id fideliter 



111) Mittamus Schaarschmidtium falso hic conchidi pu- 
tantem (Rh. Mus. 1862, p. 13j, Hayduckium parum (p. 18) Alber- 
tium satis respondentem fp. 189. 196) quamvis nequaquam ideo a 
Schaarschmidtio landatum (Pl. Schr. 214 n. 1.) — nam hi omnes, nt 
dicam sententiam meam. a vera vi loci procul absunt. 



60 

refert. lam et illud apparet, quo pacto ideis statio simul- 
que motio tribui possit. non vera est motio neque esse po- 
test, quia excluderet stationem, sed motionis imago, sicut, 
ubi generum communio exponitur, talia verba: dvvaad-ai, 
ed^elstVj yioLvojvelv^ aixLa slvat dll^Xcov et alia passim ad- 
hibentur. Quaevis idea per se quidem aeterna est et ultra 
ullam mutationem ; nihilominus autem omnes ideae necessario 
ad unum idearum systema coniunguntur. velut omnes ideae 
per se sunt; nihilominus sunt, quia entis ideae sunt par- 
ticipes; in qua re tantopere interpretes haeserunt ^^^). simili 
modo omnes ideae, quamvis alieno subsidio nequaquam in- 
digent, tamen sese invicem excludunt et involvunt, susten- 
tant et extinguunt (t6 inrj ov). Nemo non concedet, hanc 
dissidentem idearum naturam a Platone perbene pingi ver- 
bis : Ideae non moventur et moventur. 

Ascendimus summum totius dialogi fastigium ; finis hic 
est omnium difficultatum simulque officii nostri analytici. 
Antequam vero omnia quae singillatim tractavimus synthesi 
ad unitatem studemus coUigere, paucis dicendum est de 
ratione, quae rebus in Sophista expositis ad res sensibiles 
sit. Qua de re post ea, quae hic ilHc diximus, breviter potest 
agi. Quamquam est quaedam voluptas, res sensibiles cum 
ideis quam arctissime coniungere, tamen ubivis bene tenen- 
dum est, esse eas ab illis et manere toto genere diversas; 
quamobrem si in commuuione generum forte vocabulo [.leTe- 
%et philosophus utitur ahisque simiUbus, nequaquam inde 
opinari licet, ideas deduci ad res sensibiles, quod nunquam 
fieri potest. immo ab ideis per ideas ad ideas Plato illa 
parte transit, posteaque, ubi ad ostendendum errorem mixtio 
alicuius opinionis cum aliquo non-ente erat probanda, sic 
rem gerit, ut inductione demonstret, opinionis ideam mixtam 
ideae non-entis efficere erroris ideam; nam si ideae possunt 



112) Bonitz p. 326: 'Wahrend namlich einerseits der Inhalt 
eines jeden Begrififes, weil Object des Erkennens, darum an sich ist, 
kommt ihm andererseits das Sein aus der Gemeinschaft mit der Idee 
des Seienden. und die ihm an sich zugeschriebene Realitat wird da- 
durch eine bedingte, aus der Beziehung zu einer andern Idee ent- 
lehnte.' 



61 

iungi, etiain res empiricae eis subiectae iunctionem non re- 
fugiunt. Quamquam autem posita illa quam dicere solemus 
conclusione Platonica (de qua postea), funditus, ut vidimus, 
deducitur idea entis et aliae, neque cur subito Plato omnia 
illa yivYj ideas esse velit (251 Bsq.) dubitare possis, cum 
ad omnia possit adhiberi id, quod de paucis ante est demon- 
stratum (247 Asq.): tamen Ribbingio (I, 209 n.) accedere 
nequimus, putanti, hoc esse dialogi consilium, ut exemplis 
doceatur quomodo in yevloai ovoia analysi possit deprendi. 
nam neque illud '/.axa xavxa (jjoavToyq nisi brevissime 249 C 
probatur, sed ab eldcov cplloig sumitur, et yeveoig, postquam 
illud ea non contineri cognitum est, sine mora seponitur 
(249 B). Omnino autem Plato hoc quidem in dialogo rebus 
sensibilibus non utitur nisi quasi eniftaGeL, unde simulatque 
ad ideas evolavit, iUas omittit, in harum sublimitate versatur. 



Perlustravimus omnes Sophistae dialogi partes, videtur- 
que relictum esse obscuri nihil. Restat ut iam brevibus 
supremum Ubri consilium statuamus et quomodo ab hoc 
omnia pendeant, quatenus egeat monitione, moneamus. 

Becte fecit Bonitzius, quod sententias parum accuratas, 
quae tunc de Sophistae consilio ferebantur, contudit (p. 320 
— 324). quam vero deinde proposuit suam sententiam, ei 
accedere nequimus. primumque, cum antea soleret putari, 
fundamenta de ideis doctrinae in Sophista iaci, Bonitzius 
censuit, hac ipsa doctrina niti quaecumque in hoc dialogo 
disserantur. quod imprimis probare studuit ea, quam diximus, 
conclusione Platonica. concludi enim sic: 'anima estiusta. ergo 
iustitia est' ^^^). Verum est, hanc conclusionem per totum dia- 
logum esse frequentissimam. et quidem positis ideis haec sequi- 
tur conclusio, non autem ubi conclusio adhibetur positas esse 



113) Plat. Stud. II, p. 320. Huc etiam redeunt quae addit 
p. 323. Adiungit, ei qui condere voluisset de ideis doctrinam non 
licuisse profundamento ponere (hoc non dixit, sed ni fallor 
debuit dicere) Megaricam doctrinam. sed quatenus eam fecit suam, 
eatenus, omnes alias excludendo, eius veritatem demonstravit , ut 
vidimus; neque deest illius x«t« Ttivia w(T«yrw? brevis probatio 249 C, 



62 

ideas licet colligere. Immo, cum modum intueor, quo adhi- 
betur, veri similius mihi videtur esse, fuisse ipsam hanc con- 
clusionem quasi pontem,quiPlatonem ad ideas traduxerit. Quo 
enim iure sic concludat ipse satis dixit: dlla (.iy)v t6 ye dv- 
vmbv TCi) TTaQccyiyveGd^ai Kal aTtoyiyveo&ai TiavTcog elvai ri 
g)rjGovGiv (247 A), eaque caussa adeo sufficere ei videtur, 
ut ne materialistis quidem satis verecundis reicere eam putet 
licere. Quam vero naturahs et per se patens ei haec con- 
clusio videatur, optime elucet ex eo, quod, postquam docue- 
rit 'zro ov movetur et stat', deinde, quamvis nonnullis inter- 
positis ne repetat quidem illam sententiam, sed, tanquam 
adderet quae in ea simul contineri nemo non videret, statim 
introducat conclusionem : 'motio et statio sunt' 250 B i^^). 
Quamquam autem, ut vidimus, fundamentum quoddam idea- 
rum doctrinae etiam e Sophista repeti potest, tamen omnia, 
quae huc pertinent, nimis breviter transiguntur, quam quibus 
solis vel primis Platonem ideas posuisse sit verisimile, id 
quod supra exposuimus. 

Sed videamus, quae deinde Bonitzius statuat. Profectus, 
ut videtur, ab Herbartii de origine Platonici systematis opi- 
nione, qualem emendavit Struempeilius ^^^), Platonem censet 
primum ideas statuisse rerum quahtates, quibus essentiam 
non adnumerat; ne tamen omnia iudicia praeter identica 
tollere cogeretur, deinde t6 ov ab ideis secernentem statuisse 
communionem idearum et inter se et cum entis idea, con- 
stantia systematis, quae postulet ut ideae essentiam in se 
ferant non a t^ ovTi accipiant, corrupta et sublata. 
Schaarschmidtius, cui .omnia videntur placere, quibus So- 
phistae scriptor appareat deterior, hoc quoque est amplexus. 
sed ovoiag ideam etiam ab eo statui, qui Theaetetum scri- 
pserit, patere mihi videtur ^^^) ; illa vero Herbartiana de 



114) Eandem sententiam aliis de caussis defendit Ribbingl, 
p. 210 n. 

115)Herbart, de Platonici systematis fundamento. 1805. 
WerkeXII, p. 63-96. Struempell, Gescli. d. theor. Phil. d. Griech. 
(p. 112 sq.). 

116) Quamquam enim mea sententia in Theaeteto nondum de 
ideis, sed de xoivols errorem non excludentibus agitur, tamen cum 



63 

Platonici systematis origine opinio quantis dubitationibus 
sit obnoxia, Ueberwegius exposuit ^^'^), neque hodie est ab- 
soluta quaestio, utrum essentia inter qualitates sit numeran- 
da, necne ^^^). Utut autem est , certe per se nihil obstat, 
quominus Plato tum iam, cum primum ideas animo conci- 
peret, eam secutus sit opinionem, quae postmodo caussa 
fuit cur demonstratio de existentia q. d. Dei ontologica 
propagatam per tot saecula traheret auctoritatem. Sed 
quales fuisse censeamus Platonis ideas, priusquam commu- 
nionem earum doceret? Vix aliae possunt fuisse, quam 
immotae illae et rigidae eorum ideae, quos eid(nv (plXovg 
Plato reprehendit 1^^), cumque omnia, quae de eis narrentur, 
conveniant cum Platonis ea, quam Bonitzius putat, priori 
doctrina, quidni hanc notari cum Ueberwegio (cf. n. 73) 
mavult statuere, quam dubiam illam de Megaricis opinionem 
sequi? Sed nescio an secum pugnet Bonitzius, quia Phae- 
drum — rectissime, putamus — iuventuti Platonis tribuit *^^), 
Phaedrum, in quo ea disseruntur de eldcov diaLgeasL et gvv- 
ccycoyfj, quae antecesserit necesse sit quaedam de generum 
communione opinio. Accedit, quod eadem nolloTrjg, quam 
in rebus sensibilibus effugimus, statim in ideis recurrit sta- 
timque earum quoque unitatem debet poscere. 



Plato ideam ojuotoTrjTog, avojuoioTrjTog, tkvtov, S^kt^qov, ivog statuat, 
non intellegitur, quidni etiam idea sit tov fivca et tov /ut) elvai, quae 
ibidem (Theaet. 185D) enumerantur. — Quae Schaarschmidtio 
(Kh. Mus. 1862, p. 15; respondit Hayduckius (p. 28), ea suo iure 
Schaarschm. (Pl. Schr. p. 203) non concessit. Nam Hayd. ideam 
Tov ovTog in Sophista reperiri infeUcissime negat. nihilominus ideam 
Tov ovTog a Platone statui demonstrare studet loco reip. p. 509 B.. 
ubi tamen ovakiv dici quidquid cognoscatur, i. e. omnes ideas, 
nemo non videt. Quod vero Schaarschmidtius (Pl. Schr. p. 203 n.) 
respondet, ideam boni dici ahCuv imaT^fiTjg xal alrj&aiag, non dici 
ahlav Tov Etvui vel T^f ohaCag, id conferre iuvat cum ipso reip. loco 
509 B : ak}.u xul To eh'ui ts xul ttjv ovoCuv vn^ixeCvou {tov uyud-ov) 
uvToTg {Toig yiyvajaxo/u^votg) nQooeZvui. — Sed nimis facile est, talia 
refellere I 

117) Untersuchungen p. 270 sq. 

118) Quod censet Ribbingius p. 211 n, 425 extr. 

119) Hoc monuit Ribbingius, I, 210 n- 

120) Plat. Stud. n, 280 n. 22. 



64 

Omnino vero, quamdiu de ordine librorum Platonicorum 
tam diversae sententiae feruntur, quales nuperrime emergere 
vidimus, lubrica res est in statuendo dialogi consilio reliqua 
philosophi opera respicere. Unum est certissimum: Sophi- 
stam sequi Theaetetum, quaeriturque primum, Plato, cum 
Theaetetum scriberet, habueritne iam in animo, adnectere 
trilogiam, quam inchoatam postea adiunxit, i. e. quaeritur, 
nonne Sophista quoque fuerit in illo libello, quem EucUdes 
cum Terpsione communicet? Plerique rem transiere. Mun- 
kius, suae hypothesi obnoxius, Euthyphronis gratia etiam 
trilogiam fuisse in Euchdis hbello affirmavit ^^^). Verum 
enimvero nos idem praefracte negamus. nam e fine Theae- 
teti nihil Ucet concludere 122) ^ ged e prooemio eiusdem libri 
necessario sequitur, Platonem, cum haec scriberet, solum 
Theaetetum componere sibi proposuisse ^^3) • et illud quidem, 
quod varii varie censent, Platonem inter Theaetetum et So- 
phistam aha composuisse, verumne sit nescio ; hoc vero scio, 
Platonem, cum Theaetetus Sophistam non postulet, si alia 
scripta tempore intercesserint, non coniuncturum fuisse So- 
phistam cum Theaeteto, nisi arctissime eos cohaerere voluis- 
set indicare. Haec vero ad consihum Sophistae statuendum 
maximi sunt momenti. quod quo magis appareat, parvum 
accipe prooemiura. 

Dialogorum Platonis consihum duphci modo potest 
quaeri. Aut enim eam studes assequi sententiam, sub cuius 
vexillo facillime possis varias operis partes ad unitatem 
coUigere: quod quo facilius fit, eo perfectius est opus. haec 
quaestio ad artem pertinet. Aut rimari studes, quae caussa 
scriptorem impulerit, ut praesens opus componeret; unde 
profectus ad hanc potissimum sententiarum coniunctionem 
pervenerit: haec quaestio, cum genesin operis perquirat, 
historica est. Quo minus tale alterum consihum extra illud 
aestheticum deprendis, eo perfectius est opus. quamvis autem 
geneseos vestigia ab opere perfecto quivis artifex studeat 



121) Naturl. Ordn. d. Pl. Schr. p. 421. 

122) cf. Bonitz II, p. 285 cum n. 1. 

123) Hoc e toto exordio apparet. velut e verbis: ^ipr] cT^ TcjJ 
r* y€(t)/j,^TQri QeodojQ(x} xul tm &miri^T(o. 143 B. 



65 

detergere, tamen saepe remanent, nescioque an plenius sa- 
tiusque etiam Platonicorum quorundam operum compositio 
perspici queat, si in eis, quae ex universo libri consilio mi- 
nus commode intelleguntur, quaeratur, nonne diversi ab 
initio consilii, a scriptore subinde mutati, testimonia sint. 
sed res ideo perdifticilis est, quia illud tcqmtov -mvovv 
compositione obrutum nounisi extrema coniectura potest 
contingi. Qua in Sophista opus non est. nam quod raro 
apud Platonem fieri solet, id hic habemus, ut utriusque, 
quod diximus, consilii perspiciendi plena sit potestas, et utro- 
que exposito apparebit, id quod primum Sophistae consiUum 
in mente Platonis genuerit, etiam dialogi, qualem haberaus, 
supremum esse propositum. 

Duo maxima ante Platonem systemata philosopha 
erant, HeracUti qui Tiavxa qsIv, Parmenidis, qui to nav 
kozavai docuerant. Necessitatem cum utroque sese compa- 
randi, utrumque superandi quam vivide seuserit Plato, te- 
stantur verba Theaet. 181 A. Et contra Herachtum obtinuit 
doctrinam de ideis in Theaeteto, — nam qui Theaetetum 
scripsit, is ideas habuit — Parmenidem, cuius doctrinam, si 
ev naQtQyo) tractetur, indigna pati censet (Theaet. 184 A), 
differt in aliud tempus (1831) sq.). Haec sunt ipsa Sophistae 
incunabula. Eisque respondet perfectum opus accuratissime. 
NuUum consilium, nuUa sententia reperiri potest, e qua 
totus Sophista ad strictissimam omnium partium unitatem 
comprehendatur, praeter hanc : P a r m e n i d i s , p r i n c ip i s 
philosophorum, doctrina recte considerata ad 
Platonis ideas se expandit. lam vero hic a Parme- 
nide ad Platonem transitus non theoretice docetur, sed vi- 
vido modo summaque arte oculis nostris spectandus propo- 
nitur. Hunc esse finera operis, hanc unitatem, ad rehquas dia- 
logi partes quod attinet, niox facile apparebit ; una de re as- 
sensum vi tibi conabor extorquere. Quod quamvis audax sit 
et periculosum, tanien si refugiraus, quoraodo Sophista ad 
hanc rairara corapositionem excreverit, haud facile erit dictu. 
Sed iam vidcamus, quomodo singuhie dialogi partes unara 
illara, quara proposuimus, sententiam exprimant, vel, quod 
in hoc dialogo idem est, quomodo Phito profectus ab ilhi 
sententia ad hoc opus coraponendura videatur pervenisse. 



66 

Perlustrantibus carminis Parmenidei fragmenta, quibus 
pepercit temporum tristissima in hoc imprimis opere iniqui- 
tas, duo potissimum eorum, quae de ente Parmenides nar- 
rat, conspicua sunt, quod unum est et quod immobile est. 
Huic respondet, quod duo potissimum Zeno impugnavit, 
multitudinem et motionem. et sic Plato quoque Eleatarum 
doctrinam brevissime amplectitur his: duoxvQiCovTai, tog f'v 
re navva iozl yial eozr^xev avxo iv avTi^ (Theaet. 180 E). 
Huc accedit tertium, quod Parmenides omne (^irj elvai etiam 
atque etiam pernegabat. Haec tria Eieatismi fundamenta 
totidem columnae sunt, quibus interioris Sophistae partis 
aedificium exstructum est. Diximus, in Sophista omnes 
omnino philosophos recenseri ; sed ita recensentur, ut eorum 
multitudo ad unitatem, corporea essentia ad incorpoream 
compellatur, i. e. ut omnes in Eleatismum desinere demon- 
stretur ^^^). Omnia principia philosophorum in Eleatismo 
extinguuntur, Eleatismus ad idearum regnum evolvitur. Td 
ov non solum ev est sed simul rtoXka, non solum axlvrjTov 
sed simul etiam — quodammodo — xemvr]iLievov ; t6 inrj 
ov non solum non est (evavzLov tov ovTog) sed simul etiam 
est {eTeQov tov ovTog): ahter enim neque principium diffe- 
rentiae idearum esset, neque mendacium aut error possent 
explicari, quae tamen esse constat exemplo sophistae. Hinc 
nascitur sophistae quaerendi — si qua est — necessitas. 
Cum enim intima Platonis a Parmenide sit discrepantia, 
quod non unum immotum statuit, sed plura, quae, quamvis 
in unum coeuntia (xeKivr]f,ieva)^ tamen disiuncta inter se sint 
ac diversa, haec diversitas non mehus poterat illustrari, 
quam si demonstrabatur, posse notiones imperfectas, quae 



124) Haud diffiteor, Parmenidem a repraesentatione lov ovios 
non omnia corporea praedicata arcuisse (cf. Zeller, Ph. d. Gr. I, 
403 sq.), sed Plato non imperfectam principii formam sed ipsum prin- 
cipium ubivis spectare solet (Soph. 246D: tj/ueTg d'k ov tovtcdv (pQov- 
rCCouev, aXXa Takti^kg l^riTovfxev); sicut autem in Theaeteto sensuaUs- 
mum mehus defendit, quam ipsi eius auctores videntur potuisse, 
etiam Parmenidi, quamvis eius inconstantiam haud ignoret (Soph. 
244 E sq.) principium tribuit ideale (Theaet. 180 E : ovx €;(ov ^((OQav 
iv y xiVEiTai. Soph. 249 C: rwj/ fV ^ xal to, noXXa eX8r\ XeyovTCjv). 



67 

tamen idearum umbrae quaedam esse non desinunt, errore 
et mendacio permutari. cuius rei lucidius exemplum esse 
non poterat, quam sophistae. accedit, quod error et men- 
dacium e Parmenidis doctrina non solum explicari nequibant, 
verum etiam principii consequentia erant neganda; ita ut 
fortasse omnia illa, qutbus Platonis aetate errorem esse ne- 
quire obtinebant, originem duxerint e schola, qualis tum 
erat, Eleatica sophisticis studiis haud aliena. Elegans Bo- 
nitzii observatio est, Phitonem eo hbro, quo omnia philoso- 
phorum principia amplexus sit, sophistae quoque suum lo- 
cum extra philosophiam assignasse ^^s) • ante omnia autem 
ideo videtur sophistam quaerendum proposuisse, quia is 
erat, cuius definitio esse non poterat, nisi antea Parmenidis 
vetitura ilkid f.irj ov iussumque ' simul ov confringebatur. 
Quamquam, cum plenam ac iustam sophistae definitionem 
ab initio usque ad finem dialogi non reperiri demonstratum 
a nobis sit, hac quidem a parte propositum non persolvitur, 
videturque Plato ea re docere voluisse, omnia illa, quae 
pinguntur, disparata TTolvy^ecpalov sophistae studia uno de- 
finitionis vinculo nequire colligi. quatenus vero sophistae 
definitio esse potest, eatenus haud deest. eidiolov et ipsvdog 
sunt, quae Platonis opinione ipsam sophistae naturam con- 
stituant; et hae eius notae ad Eleatas convincendos suffi- 
ciunt. hae autem notae, unice verae, non dividendo invenie- 
bantur, sed ita, ut in sophistae indolem, qualis usu constaret, 
acrius inquireretur. Contra divisionibus illis quidquid effici- 
tur, id, quamvis sophistae naturam partim haud raale illu- 
stret, tamen nihil minus quam iusta definitio est. lamque 
non ampUus differre licet pavidum de divisionibus ilHs iu- 
dicium, quamvis haud facilem apud viros doctos fidem sit 
habiturum. Sed antea, quo quaestionis difficuhas appareat, 
aliorum excutiamus opiniones. 

Sunt, qui divisionibus ahorura philosophandi raethodum 
carpi censeant, ignotorum, ut Astius (p. 215) Megaricorum, 
ut Stallbaumius (p. 32 sq.) putant. Caussas neuter addidit. 
Nec magis muniit sententiam suam Groenius ''^^) : Phitonem, 

125) Plat. Stud. II, 318 sq. 324. 

126) GroenvanPrinsterer, prosopographia Platonica, Lugd. 
B. 1823, p. 76. 



68 

cum multi Eleaticae dialecticae laudem falso sibi arrogarent, 
hospite introducto 'exemplo docere voluisse, quantum inter 
ipsorum rationem et germanam Eleaticam Dialecticam inter- 
esset.' Socherus (p. 262 sq.) et qui illum sequitur Schaar- 
schmidtius (p. 187 sq.) divisiones in caussis habuere, cur 
Sophistam a Platone abiudicarent ; sicut autem omnino optime 
se rem suam commendaturos esse arbitrabantur, si pessima 
quaeque in Sophistae scriptorem congererent, has quoque 
divisiones, quia malae sunt, ideo Platone censuere indignas, 
haud satis secum reputantes, imitatoris vel discipuh non 
esse, maxima egregie vel, quod saltem concedent, accurate, 
multo minora neglegenter et inepte tractare. Contra, ut 
supra iam monitum est, si quis putaret — quod factum non 
video — Sophistam scriptum esse contra Platonem, ita ut 
non sokmi ideae eius media dialogi parte corrumperentur, 
sed etiam dialectica Platonis methodus ipsis ilUs divisionibus 
taediosis et inutilibus carperetur, is quamvis falsam — me 
iudice — tamen haud ineptam promeret sententiam. nam 
dialectica illa dividendi methodus, quae in Sophista occurrit, 
leviter et obiter considerata methodo Platonicae perquam 
simihs est. et sic praeter eos, quos citavi, quantum scio 
omnes Platonicam dialecticam hic sibi visi sunt agnoscere 
(cf. notam 11). nec temere, ut videtur. nam non solum 
diaiQ€0£Lg Platonis ab Aristotele, ut notum est, laudantur, 
verum etiam ab ipso Platone dividendi ars maximis laudibus 
extollitur. At, hercule, quantum hae nostri dialogi divisio- 
nes differunt ab illo zaz:' eldrj dvvaod-ai Tif.iv£iv, x«t' aQd^ga, 
fj Ttiq^vy.e, xai (.ir^ ETXiyeiQelv vMTayvvvai (.liQog /iirjdiv Kaxov 
f-iayeiQov tqottco yQco/iievov, ut in Phaedro (265 E) commen- 
datur, cuius diaiQeGecog, si bifariam instituitur, oiTiov est 
To /Liirj ov (Soph. 253 C). ab hac vera dividendi methodo 
quam procul absint eae, quibus sophista quaeritur, divisiones 
satis superque nobis videmur antea ostendisse. Cuius rei, 
a multis ^^?) neglectae, sunt tamen, qui quaesiverint excu- 



127) V. Heusde init. II, b, 104. Hermann p. 504; et, post- 
quam res iam satis est discussa, Stein p. 222. Alberti p. 192. 
Stephan p. 5. Grote p. 399. cf. p. 407 n. a. 



69 

sationem. AcBouitzii opinionem siipra (p. 18 sq.) examinavimus. 
Aliter Zellerus censet, Platonem divisionis methodum, cum ab 
aliis videret irrisam, eo obstiuatius obtinuisse et ne ridiculas 
quidem consequentias refugisse ^-^) ; at eo diligentius pro- 
fecto omnia elaborasset neque ullo pacto admisisset hasce 
neglegentias. Reliqui ad iocum et aiQcovelav, qua semet 
ipsum Plato perstrinxisset, confagerunt ^^^) ; tanquam philo- 
sophus suam dialecticam, quam summopere ubivis tolHt et 
commendat, subito hic risui potuerit prodere eique iustissimo ! 
Est, ubi res suas carpere Plato videatur ; nunquam vero eas, 
quae seria reprehensione sunt dignae. Ceterum eorum, qui 
Platonem censent semet ipsum simulque ahos una irrisisse, 
quo propior vero est sententia, eo est absurdior. 

Vides quaestionem esse difficilhmam. quamobrem col- 
lige quidquid habes benevolentiae et accipe ad quae me 
invitum compulerit necessitas. 

Divisiones refertae sunt neglegentiarum. ergo scriptor 
serii nihil eis voluit assequi. proposito non solum identidem 
excidunt et usque ad finem nihil omnino efficiunt, verum 
etiam depravant quae bene se habent et ad ineptias gravis- 
simosque, qui esse possunt, errores ^^^) deducunt: ergo hanc 
methodum is, qui haec scripsit, ipse improbavit: ergo, nisi 
a Platone librum abiudicas, Platonica dialectica haec non 
est. Quid hoc aversemur? Solusne Plato potuit invenire 
quod paene sua sponte se olfert, ubicunque doctrina oritur, 
cui variarum rerum copia in classes describenda et in iustum 
ordinem redigenda est? equidem etiam, cum attente lego lo- 
cos Phaedri 266 B Sophistae 264 E extr., vestigia quaedam 
mihi videor deprehendere, etiam ab aliis hanc methodum 
fuisse exercitatam. horum igitur arbitrariam parumque na- 
turalem dividendi methodum imitando Plato irridet, simul 
verioris dichotomiae fundamentis media libri parte, ut vidi- 



128) Zeller, Ph. d. Gr. II, p. 700. 

129) Schleiermacher p. 88. Steinhart p. 435. Siisemihl 
p. 292—4. Deuschle p. 308 n. Munk p. 425. 

130) Dum def. VI philosophus et sophista permutantur ; qualis 
permutatio. quae Socrati erat mortis caussa, Platoni imprimis om- 
nium videbatur esse errorum gravissimus. 



70 

mus, tacite iactis, ad quam rem amplius illustrandam for- 
tasse 'Philosophum' destiuaverat ; et sic verae ac fal§ae 
dialecticae discrimina, quamvis aliter prorsus, quam voluere 
quidam ^^^), in Sophista conduntur. Sed quosnam Plato 
divisionibus his usos perstringit? 

De posterioribus Eleatis praeter hospitem nostri dialogi 
nihil fere accepimus. Ex Sopliista discimus, eos Parmenidis 
doctrinae summam retinuisse, cetera ad eristicas disputatio- 
nes nimis propensos. Hos, si illas dLaiQiaeig eis tribueremus, 
non magis cogeremus sibi contradicere, quam ipseParmeni- 
des, dum res sensibiles exphcat, principium suum deserit. 
Quaeritur igitur, quanta sit illis divisiones tribuendi com- 
mendatio. 

Videamus hospitis Eleatici personam ab interpretibus 
nimis neglectam. tam nova haec figura apud Platonem est, 
ut suam certe habeat caussam. Quod plerumque solet 
aiferri, disquisitiones dialecticas a Socrate fuisse alieniores, 
eo hoc tantum explicatur, quod Socratem scriptor non ad 
eas adhibuit ^^^), sed cur potissimum hospitem Eleaticum? 
haec tecum reputa: nusquam ahas Plato has singulares 
divisiones promit, atque in Sophista et Politico. nusquam 
alias, atque in his singulari utitur hospite Eleatico. An 
duae res singulares sese invicem illustrabunt ? Sed mox 
melius res patebit. 

Primumque, quod Schleiermacherus (p. 92) iam monuit, 
alii neglexere, non caecus Eleatarum cultor est hospes, sed 
ezcclQog tcov di^Lcpl IIaQf.i6VLdr]v xal Zrjvcova, amicus so- 
ciusque Eleatarum, ceterum dvrjQ jndXa cpLloGocpog, i. e. se- 
quitur Eleaticam doctrinam, quatenus non veritate cognita 
cogitur ab ea recedere. idque hoc dialogo sic fieri videmus : 
Proponit Socrates quaestionem satis simpiicem, quae paucis 
poterat absolvi. Cur hospes tergiversatur ? >ca^' exaoTov, 



131) de quibus Bonitz II, p. 320 sq. 

132) In Parmenide, Sophista, Politico Socrates est auditorElea- 
tarum. Eosdem hos dialogos gravissimos Aristoteles raro vel nun- 
quam commemorat. Idem Aristoteles saepissime Platonem laudat 
verbis : ZoiXQaTrig (prjaC. Fortasse haec sunt coniungenda. Sed 
quomodo ? 



71 

inquit, SioQiGaGd^at oacpcog^ xi tcot' ^daxiv, ov (jiir/.Qov ovdi 
QaSiov eQyov. Ultro offert quae postulata non sunt. Sed 
quid audiemus? 6Lay.rf/.otvaL yi cprjOiv r/.avcog -/ai ov'/ ai.ivrj~ 
(.loveIv : meditata ergo et memoriae dudum mandata promet. 
nonne profecto, ut Groteus putat ^^^), omnia iam praeparata 
secum gerit, quae lioc dialogo exponuutur? quicunque in 
hoc opere formam dialogicam nullius esse momenti censuere 
— sunt autem sane multi — eos omnes eiusdem illius sen- 
tentiae accuso absurdae. absurdae, quia secundum eam 
Eleates meditatam proferret acceptamque ab Eleatis Eleata- 
rum refutationem ; absurdae, quia is, qui nihil nisi provisa 
et praeparata promeret, ratam et fixam doctrinam edens, 
induceretur haerens, dubitans, summas difficultates querens, 
consultans pergatne an non amplius pericHtetur, petens de- 
niqueveniam, quia sursum deorsum fluctuet opinio (242 A); 
quae omnia procul ab expositione dogmatica suut. Quaeri- 
tur igitur, quatenus hospes memorata referat, quatenus ad 
nova statuenda agatur. Quae dLa/rf/.oevat ye qr^oLv r/.avcDg^ 
ea sunt aute illas augustias, sunt igitur in prima parte quae- 
renda. sed sophistae definitione contineri non possunt, poterat 
enim haec, ut docuimus, nisi fracta Eleatica doctrina omnino 
non dari. Restat, ut sit definitionem dividendo quaerendi me- 
thodus, quam ov QadLov eQyov dicat, a qua entdet^ewg su- 
spicionem arceat (217 F.). Cum hac opinione conveniunt 
omuia. Primum exhibitum in piscatore exemplum. quam 
vero in tahbus rebus exercuerat hactenus methodum, ea 
mox apparet parum sufficiens, cum ad maiora adhibeatur. 
prima definitio non sicut in piscatorc sophistae indolem to- 
tam refert. alteram addit, tertiam ahasque deinceps. unum 
hic identidem recurrit : divisionis methodus. lam, postquam 
haud sine quodam pudore irrita illa sex conamina enumera- 
vit, iactis deinde sanioris disquisitionis fundamentis, — ut 
aegrotanti propter incontinentiam cum viribus simul prisca 
redit cupiditas — rursus fiduciam concipit methodi suae: 
TicxvTCjg ovT€ ovTog ovT€ aXXo yivog ovdiv fti^ jioTe h^cpvyov 



133) Grote p. 398 : 'lie (hospes) is from beginniug to end 
affirmative and dogmatical. 



72 

BTtev^rjTai ttjV tcov ovtw dvvaf.i8vcov fueTievat y.ad-' ey,aaTcc 
T€ yal ETil TcavTa (.lid^odov (235 C). Quis non videt ironian, 
cum triumphantem sic paullo post maximae circumveniant 
tenebrae? Sed unde hae tenebrae? vidit hospes, cum defi- 
nitione sophistae convenire nou posse dogma scholae Elea- 
ticae 'ro (.ltj ov non esse'. neque candidus vir difficultatem 
dissimulat. primum igitur dogmatice exponit quae tunc, ut 
videtur, contra f.ir] ovTog essentiam ab Eleatis solebant ex- 
promi. Meditata hic promuntur: nam iu singulas difficulta- 
tes non inopinatu incidit sed imminentes praenuntiat; scho- 
lastica sunt: aliter enim quid sibi vehnt ayQoaTal (237 B) 
in quibus, tacentibus reliquis, Heindorfius (p. 348) frustra 
desudat, non intellego. Accedit, quod hospes has aporias 
pridem iam saepiusque a se expositas esse ter disertis ver- 
bis narrat: 236 E, 239 B, 242 A. Nostra igitur sententia et 
divisiones et non-entis aporemata scholae Eleaticae, quahs 
tuni erat, umbratiles exercitationes imitantur ^^^). sophista 
autem quaesitus is est, quo utrumque artificium corruat. 
lam vero hospes tum demum libera per vacuum ponit ve- 
stigia, tiim demum incipit esse Plato, postquam Parmenidis 
doctrinam frangendam esse intellexit (241 D). Quaeris, cur 
in fine Sophistae, cur in Politico ad divisiones recurrat, 
ratione ac principio iam superatas? solent suetis erroribus 
ei quoque teneri obstricti, qui verioris cognitiohis semina in 
posteris oritura ipsi iecere. 

Vides quam egregie Sophista dialogus exsequatur quod 
in Theaeteto erat propositum. Forma, qua tum utebantur 
Eleatae, philosophandi — si quidem de divisionibus morem 
mihi geris — simulque tota eorum doctrina traducitur ad 
Platonismum, idque ita, ut ipsi contueamur virum ilh dis- 
ciplinae addictum, avdga ds (laXa cpd6oog)ov, ad veritatis 
lucem per omnes dubitandi angustias eluctantem. id vero 
unice fieri poterat forma dialogica. ut enim dicentium opinio- 



134) Mirifico modo apud Groteum (p. 411, 1) vera quaedam 
inter falsa emicant: *tlie Eleate here recites this opinion (t6 fxrj ov 
non esse) not as his own, but as entertained by others and as one, 
which he did not clearly see through.' 



73 

nes dicendo immutentiir haec sola permittit ^^^). Quamobrem 
ne quis porro dicat, Platonem in Sophista dialogi formam 
vel molestam propter consuetudinem retinuisse! Neu quis in 
Sophista artem omnino desideret! Ea enim est summa ars, 
quae id quod petit assequitur ratione maxime accommodata. 
neque haec deest in aliis rebus, Theaeteti imprimis persona, 
adulescentuli modesti secl in perquirendis viUbus rebus lau- 
tioris neque semper satis attenti. Verum et haec et aUa 
summae artis rei gratia repressae vestigia sponte sua se 
offerunt assiclue legentibus. 

Longiore cursu difficilem Platonis Ubrum pervestigan- 
tes neque rei ullas refugimus tenebras, neque veriti sumus 
virorum doctorum sententias, ubi rei caussa utile visum est, 
exagitare. lam vero finito proposito meUus quam inchoato 
perspicimus, de Platone promere quod eo dignum sit quani 
sit difficile, quam Uibricum. Nam ne labaris et intima qua- 
dam famiUaritate opus est, quae cum hoc potissimum scri- 
ptore nonnisi longo legendi, cogitandi, vivendi usu iungitur, 
neque eorum, qui antea de Platone sunt meriti, nisi totas 
sententias amplecteris, iustus in singuUs arbiter poteris 
exsistere. Quamobrem, si quicl hac a parte peccatum sit, 
qua par est modestia deprecamur. Dum vero id nobis 
contigerit, ut et doctrina dialogi clarius paullo quam ante 
perspiciatur, et compositionis necessitas quomodo ex uno 



135) Haec interior caiissa formae dialogicae est. Exterior 
autem repetenda vicletur ex Eleatarum disserendi more. Nam c com- 
paratis locis Sophistae 217 C: t([) fxev, (6 ZioxoaTsg^ (dvnojg re xfct 
iv)ji'i'(og 7T()og(h(i).ayousvq) (mov ovto) t6 nQog akXov, et Parmenidis 
137 B: Tig ovv, ifnfn', /nol (C71oxqivsit(ci ; iq 6 vsohccTog; i]xiaT(c yuQ ccv 
nolvTKQayuovnT, x(cl u oiaTcci lAccXiaT av (CTTOXQivono ' x(cl ajiKC ^jiiol 
(cv(c7i(cvV av syr\ r] ^xeivov (cn6x(^)iaig, verisimile est, quod etiamStall- 
baumius (p. 14) coniecit. morem fuisse Eleatanim. doctrinas aliquo 
respoudente exponere ; quod institutum eis omnino temporibus. qui- 
l)us doctrinao philosophao non tam libris. quam praosentis maf^istri 
sermone solebant propapfari, imprimis est accommodatum. pergra- 
tum enim et docenti et audientibus debebat esse intervalhim quoddam 
inter singulas gravissimae auctoritatis sententias, quo et hi dicta 
colligerent et ille dicenda })raepararot. 



74 



consilio fluxerit tandem satis appareat, neque otii consi 
aut molestiarum, quae fuere multae, nos poenitebit, 
quid minus feliciter est gestum, id in amore Platonis 
ad haec ardua nos excitavit, studioque referendi partic 
gratiae philosopho, cui plurima debere nos sentiamus 
quam habebit excusationem. 



o ^- 




=s 


sss 


•^— ^lil co 


^^^ 


=•-5 


LU^ 


^=tn 


> = 


==0 o 


C/) = 


= ^~ 








=^=Ll_ 


O^ 


=5s 






1-^^ 


^ « 




= CD CM 


i- = 


= L1J 


D^ 


t^ 


: 


^CC ^ 


Q co 



Honnae, tj'pis Caroli Georgi.